spia
idem apellat J. B., S. clericum, W. de C. ‥ et Ceciliam Knectefart que fuit ~a eorum
Spia, unde Gallis
Espion, et
Espie. Epistola Senensium ann. 1313. apud Corium in Historia Mediolanensi : .......
Intimamus, quod Dominus Henricus per varias Spias et nuntios et literas amicorum, quod Romanorum Rex... in borgio de Bonconvento decessit, etc. Juramentum Potestatum civitatum Italiæ apud Hieronymum
dalla Cortelib. 4. Hist. Veronensis :
Nec Spia aut guida ero ad damna Veronæ, et bona fide sine fraude et dolo polliceor regere et gubernare civitatem et populum Veronensem, etc.
Pro diversis consultationibus, Spiis, et escoutis, et aliis imminentibusJac. Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1283. apud Murator. tom. 6. col. 581 :vii. lib.x. sol.
Et moram facientes apud portum Pisanum, exspectabant quid nostræ galeæ facerent, de quibus omni die per suas Spias nova habebant.Occurrit præterea apud eumd. Murator. tom. 8. col. 430. in Statutis Vercell. lib. 25. et Riperiæ cap. 178. fol. 25.
Spia,
Spiæofficium. Charta ann. 1348. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Tenentur etiam facere explorationes sive Spias hinc et inde extra juridictionem terræ S. Leontii propriis sumptibus.Hinc
Qui dictus messagerius sive Spia stetit in dicta Provincia pro Spiando per quatuor dies, habuit xvj. grossos. Item dicta die etiam fuit missus Jacobus Balbi... pro Spiando si erant etiam gentes armorum dictorum Anglicorum et Navarreses.Vide Expiare.