About
Menu

spicarium

SPICARIUM
, Flandris Spiicker, Vide Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 6. col. 326. voce Spihari. nobis Grange : Locus recondendis segetibus, a spicis dictus ; item, quævis cella penaria, armamentarium. Lex Salica tit. 18. § 2 : Si quis Spicarium aut macholum cum annona incenderit, etc. Quo loco Pithœus, Spicarium, horreum cum tecto, macholum vero horreum sine tecto interpretatur. Lex Alamann. tit. 81. § 6 : Si Spicarium servi incenderit, etc. Formulæ vett. Bignonii cap. 26 : Contigit, quod cellario vel Spicario vestro infregi, et exinde annona et alia raupa in solid. tant. exinde furavi. Ita MS. Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 16 : Spicarium ille novum..... condi fecit, quod et ipsum fieri fecit magnificum. Bulla Johannis VIII. PP. : Contulisse dinoscitur... Berziso marisiacos duos, atque Spicarium. Charta Godefridi Comitis Lovaniæ ann. 1174. apud Miræum lib. 1. Diplom. Belg. cap. 65 : In segete vestra, sive in Spicario, sive in granario condatur, nihil Advocatum juris habere confiteor. Occurrit præterea in Chron. Trudonensi lib. 5. et 7. pag. 394. 429. in Vita S. Lupicini Abbatis Jurensis num. 3. apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Fl. cap. 30. etc.
SPICARIUM
, vulgo Espier, Census annuus et antiquissimus, qui ex agris debebatur comitibus Flandriæ, quod in Spicis seu granis solveretur, sic appellatus. Charta Joannæ comit. Fland. ann. 1230. in Suppl. ad Miræum pag. 89. col. 2 : Donavi eidem monasterio septem modios et tres hodios Spicarii frumenti ex eleemosyna Spicarii Brugensis, in festo S. Martini de eodem Spicario annuatim imperpetuum percipiendos. Alia Margar. itidem comit. ann. 1275. ex Cam. Comput. Insul. : Comme il fust ensi ke Jehans Reinsins eust achatté à Jehan Lauwart... le droit qu'il avoit à briés de la recepte de nostre Espier de Furnes, et nous eussiens entendu ke cil Jehans Reinsins demandast et eust receu outre les droitures qu'il avoit achatées à ceaus ki nos doivent la rente de tel Espier, etc.

Saved

Recent