About Report a problem

Menu

subdiaconalia

SUBDIACONALIA
, Vestes, quibus Subdiaconi in sacris Liturgiis utuntur. Ordo Romanus : Subdiaconis vero sibi congruæ vestes, quæ apud quosdam Subdiaconales nominantur, et mappulæ in sinistra manu ferendæ. Micrologus cap. 46. et 52. has vestes Subdiaconalia vocat, ut et Honorius Augustod. lib. 3. cap. 38. et Chron. Abbatum Gemblacensium. Vide Diaconale. Tunica Subdiaconalis, in Vita Folcuini apud Pertz. Script. tom. 4. pag. 57. not. 9.

Saved

Recent