superacutae
Voces autem graves, et acutæ, et Superacutæ, innuunt tribus modis prædicandum esse tribus ordinibus Ecclesiæ, etc.Chronicon S. Trudonis lib. 8. pag. 441 :
Multa autem propter negligentiorem suam perficiendi operis velocitatem, quæ per graviores literas notari debuerant, per acutas, sive Superacutas notavit, et quæ per acutas, sive per Superacutas, per graviores : quod incorrectum reliquit, alia sollicitudine intercurrente.
Quæ enim Superacutarum lineam tenet, in acutis est in spatio, et e converso.