About
Menu

supercaelum

SUPERCAELUM
, Supremum tegmen, baldachinum, umbella, Gallis Ciel, eadem notione. Acta S. Elizabethæ tom. 2. Jul. pag. 212 : Et in angulis pilaria ferrea super quibus est fabricatum Supercælum. Leges Palatinæ Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Jun. pag. lxxix : In processione vero corporis Christi, portetur corpus ipsius in quadam custodia valde pulchra,..... super quod honorifice Supercælum apportetur, una cum octo vel decem intortitiis supradictis. Vide Supracellum.

Saved

Recent