superpositum
Quidquid ad ipsam colonicam aspicere videtur, cum omne Superposito.Infra :
Ut, dum advivant, hoc teneant, et post ipsum discessum cum omne Superposito ad jam dictam casam S. Prejecti.... revertere faciant.Synodus Belvacensis ann. 845. cap. 3. vel Capitul. Caroli Cal. tit. 4. cap. 3 :
Quod res ad Ecclesiam mihi commissam pertinentes, et tempore principatus vestri ablatas, ita præsentialiter restituatis,..... excepto Superposito, quod in usus possidentium, vel ex ædificiis absumptum est.Adde Ch. 144. in Appendice ad Capitularia Reg. Franc.
In civitate Arelate dono mansiones duas obtimas cum omni Superposito, quæ sunt non longe a porta S. Stephani. Cum solaribus et Superpositis, et cum curtis, casalibus, etc.in Charta ann. 1043. ex eod. Tabul.
Cum omni addita melioratione, vel omnibus Suprapositis, etc.Charta ann. 1008. ex majori Chartul. S. Victoris Massiliensis :
In civitate Arelate dono mansiones quas ego construxi juxta S. Lucianum cum omni Supraposito et structura quæ ibi pertinet.
Superpositum, vel
Suprapositum. Charta Jonæ Episcopi Eduens. ann. 865. apud Acher. tom. 8. Spicil. pag. 147 :
Dono etiam in supradicta villa Lanoscra mansum vestitum unum cum omni Supposito, et terris et pratis ad ipsum aspicientibus.
Hoc solum ab eis obtinui, quod Superpositum nemoris illius mihi ab ipsis venditum succidisse, et inde tulisse licuisse a Natali Domini anni illius usque ad 5. annos.Ubi superscribitur
i. le sorpost. Infra, fol. 237. dicitur
superficies nemoris, Superficiem. Vide Superficies Nemoris.quod extunc possint dicti Religiosi dictam nemoris vendere, sive scindi facere, etc
Quand aucune femme tient par droit de douaire aucuns bois ou forests qui jamais ne furent vendus de memoire d'homme, telle douairiere ne les peut vendre, si ce n'étoit par le consentement de l'heritier ou proprietaire ; mais des bois ou forests dont on a vendu le Surpois par autres fois, elle les peut vendre, pourvû qu'ils soient en couppe, etc.Ubi in vett. Consuet. Campaniæ habetur
Suerfais, pro
Surfais, quod legitur in Charta ann. 1348.