superprisia
Siquidem Simon quærebat in terra S. Nazarii, quam duo fratres tenebant... salvamentum et Superprisiam. Unde statutum est in eadem terra annuatim pro salvamento in vindemiis modium vini, denarium pro pane unum, alterum pro vino, tertium pro caseo prædictus Simon accipiat.Infra :
In omnibus istis terris nihil omnino sæpedictus Simon retinuit, præter illa tantummodo de salvamento, quæ superius annotata sunt, neque Superprisiam, neque aliquam penitus exactionem.Charta Odonis Ducis Burgund. ann. 1102 :
Relaxant Monachis Divionensibus... arbergarias, cautiones, et Superprisias.Charta Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1311 :
Novitas vel Surprisa,quod idem est, etc.
Guichardus de Maniaco injuste accipiebat Supercaptionem in colonica de Poirols. Verpiverunt illam Supercaptionem et injurias Berardo Episcopo Matisconensi.
Theodericum vero de Vaura cum tenore ejus ad mansum pertinente........ Canonicis dedit, excepto quod quamdiu Hugo vixerit, in Theoderico Supercaptionem retinuit.