About

Menu

tastart

TASTART
, Monetæ genus, apud Gallos. Instrumentum inter Acta SS. Maii tom. 1. pag. 64 : Promittuntur pro pretio xxiii. scuta in Saluts, Tastarts et Besonds solvenda. Testones hic significari vix dubium est : quod monetæ genus recentissimum est ; unde Instrumentum, ex quo hæc descripta sunt, recens esse colligitur ; quod tamen vetustissimum existimant Bollandistæ.

Saved

Recent