About

Menu

tectiglaca

TECTIGLACA
, Vox dubie lecta, qua significari videntur Assulæ, quibus tecta compinguntur. Arest. ann. 1346. 28. Mart. in vol. 3. arestor. Parlam. Paris. : Cum scabini et habitantes banni archiepiscopi Remensis dicerent.... se esse in possessione... sedendi, requiescendi..... super quadam tabula ;... quæ quidem sedes seu tabula erat ad platum, aliter à plat, dictusque archiepiscopus per se seu gentes suas fecerat destrui seu demoliri, et refici postmodum Tectiglacis vel apparentis (f. appenticiis) taliter, quod.... non poterant uti saisinis suis, etc. Vide Theclatura.

Saved

Recent