About
Menu

tegularia

TEGULARIA
, Malefica, dicta quod super tegulas sacrificet. Glossæ Antiquæ MSS. et Papias. Vide Tectum 1.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692. Tegularia, Sorciere.
TEGULARIA
,
Tegularium
, Tegularum officina, Gall. Tuilerie ; Tieullerie, in Glossis Lat. Gall. Sangerm. MSS. Occurrit vox Tegularia in Literis ann. 1263. apud Lobinellum tom. 3. Hist. Paris. pag. 207. in Charta Thossiacensi ann. 1461. in alia ann. 1447. e MS. Coislin. ubi Gallice redditur Thuillerie ; in alia ann. 1048. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 596. Liber anniversariorum Monasterii Sangerm. fol. 20. v° : Anniversarium Odelinæ de xxx. solidis Paris. de redditibus Tegulariarum, quos percipimus super Tegulariis in Pascha et in festo S. Remigii. Ab hisce Tegulariis, Palatium quod vulgo les Tuileries vocant, nomen habet. Tegularia lapidea, in Charta ann. 1202. apud Miræum tom. 1. pag. 731. Joh. de Janua : Tegularium locus ubi fiunt, vel acervus vel multitudo tegularum. Lex 180. Dig. de Verborum signif. : Ofilius ait, tugurium a tecto, tanquam Tegularium, esse dictum, ut toga quod ea tegamur.
TEGULARIA
, Terra tegulis conficiendis apta. Charta ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 322 : Cum ipsi de novo reppererint prope monasterium suum quandam Tegulariam seu terram ad faciendum tegulas, pro coopertura domorum suarum convenientem et bonam, eisdem dignemur concedere ut pro dicta terra in ipsa tegularia decoquenda,... libere percipere valeant et habere boscum in foresta prædicta.

Saved

Recent