teisia
Brusseltom. 2. de Feudorum usu ad calcem pag.
Deiiii . Teisis muri levandisxxxxviii. l. Dexl. Teisiis de apenticioxxviii. l.
Abbas convenit cum granchiario de una domo ibidem facienda, quæ habebit 8. Taisias longitudinis, et 3. pignacula et solarium per totum, etc.Libertates villæ Gagiacensis in Ducatu Burgundiæ ann. 1266. apud Perardum :
Pro qualibet Teysa cujuslibet domus dictæ villæ, nos et successores nostri habere debemus 4. denarios Viennenses censuales, solvendos annuatim in festo B. Michaëlis, ex illa parte videlicet in qua est ingressus principalis, et egressus.Idem ferme habetur in Chartis libertatum villæ Baugiaci ann. 1250. et Jasseronis ann. 1283. apud Guichenonum in Hist. Sebusiana pag. 63. 106. ex quibus constat, non nuperam esse præstationem, quam nostri vocant
le Toisé des maisons. Vide Tensa.
Donec..... de muris Tolosanis dirutum sit usque ad quingentas Taysias rapinales.Statuta Montis-regalis pag. 275 :
Quilibet textor et textrix debeant habere Teisam ordinatam orditoriam, ad quam texitur pannus, ita magnam sicuti est illa consueta, duodecim palmorum.MS. :
Lui a le bon fer tranchant mis, Et la lance une Tesée Lui a parmy le corps passée.
Teisælongitudo variis in locis. Parisiensis est sex pedum, Lugdunensis vero est septem pedum cum dimidio, ut et Bellijocensis ; quare emendandum est quod ait Cangius in
Peda 2.ex Charta Humberti D. Bellijoci ann. 1233.