tertussus
Tertesun, seu tertii gregis ; est enim
sun, grex, ut alibi observatum. Ait porro ille apud Taxandros porcis pro ætatibus varia esse nomina ; recens editos ac nefrendes,
biggen, mox
baggen, quamdiu lactent, appellari. Postquam vero in tantum adoleverunt, ut cum matre possint prodire, quod est
terden, ou
troden, Tertussisunt, et
Tratsenvocantur ; ii denique facti adultiores, fiunt
cuddens, hoc est gregales, etc. Pactus Legis Salicæ tit. 2 :
Si quis porcellum Tertussum usque ad annicolatum furaverit, etc.
Tertussuscompositum videtur ex
Tertia sus, et significare suem tertio jactu editam ; cum enim, inquit, hæ præstantiores cæteris essent, et ad propagandum gregem conservarentur, majori quam cæteræ pretio redimendæ erant.
Tertustum, id est
castratum.