About Report a problem

Menu

tertioli

TERTIOLI
, Monetæ Mediolanensium species. Charta ann. 1171. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 930 : Et pro ipso libello accepit iste Gillebertus ab isto domno Abbate argenti denarii boni Tertiolorum Mediolanensium libras 10. Alia ann. 1183. pag. 1014 : De quibus rebus sunt positæ in feudo tantæ, quæ valeant libras centum Tertiolorum, etc. Radulfus de Gestis Friderici I. Imp. apud Murator. tom. 6. col. 1181 : Roncinus quatuor soldis Tertiolorum in civitate (Mediolanensi) vendebatur. Rursum Tertioli memorantur in Chronico Modoetiensi apud eumdem Murator. tom. 12. col. 1138. in Statutis Vercell. fol. 141. v°. et fol. 205. recto, etc.

Saved

Recent