togala
Post hæc dimissi sunt ad eam leopardus et Togala, lenitatis suæ signa monstrantes, et nihil eam læserunt.At in MS :
Sedet pro tribunali Præses, jubet omnes feras adduci, et a venatoribus exacervari, et rugiebat leo. Vacca ferocissima cornibvs cuncta ventilabat, subsequebatur taurus rugiens, et terribilis leopardus, et Talaga levitatis suæ signa monstrabat, etc.Hæc Carolus Macer in Hierolexico, qui merito conjectat
Togala, vel
Talaga, vocem esse corruptam, putatque
Tigridemsubstituendam, quod levitas Tigridis proprium sit, ut videre est ex Plinio lib. 8. cap. 18.