About
Menu

tornale

TORNALE
. Lib. 1. Miraculorum S. Richarii cap. 13 : Servus, quem a Deo dira passio angebat hydropica, ut inhabilis haberetur ad omne opus, vixque e loco moveri potuisset, positus in Monasterio, ubi Tornale opus exercebatur. Legendum forte Torrale, nisi quis malit Tornale opus esse quod torno fiebat. Vide Torrale in Torra. Tornatorium opus, apud Pertz. Scriptor. tom. 4. in Glossario. Locum non invenio.

Saved

Recent