About
Menu

tornerium

TORNERIUM
, Torneamentum, hastiludium, Tournois. Historia Cortusiorum lib. 4. c. 6 : Ibi fuerunt dominæ pulcherrimæ, hastiludia, et Torneria, et breviter, ad perfectum gaudium nihil defecit. Lib. 5. c. 7 : Fuerunt etiam hastiludia, giostræ, Torneria, et omnia solatia cogitata. Chronicon Estense ad ann. 1390. apud Murator. tom. 15. col. 519 : Marchio Estensis magnam et nobilem curiam fecit in civitate Ferrariæ celebrari per xv. dies continuos cum tripudiis, giostris et Torneriis, et magnis præmiis pro victoribus. Vide infra Torneta.

Saved

Recent