torneamentum
Rotbertus ‥ in quodam quod vocant ‘torniamento’ ad mortem lesus
clipeis assumptis et lanceis erectis, dextrariis admissis ‥ tornamentis Gallicis preludia faciebant
meditationes militares, i. e. armorum exercitia que ‘torneiamenta’ vulgo dicuntur, in Anglia celebrari ceperunt
cum duobus equis ‥ qui robati fuerunt apud turneiamentum
ut clerici abstineant a ‥ spectaculis ‥ in quibus sanguis humanus effunditur, adeo ut nec ~is nec duellis ‥ interesse presumant
omnes qui fuerunt ad tornementum excommunicati sunt
[comes Albemarle ] turneamentum exercuerit et ei interfuerit
rex ‥ junior ‥ in conflictibus Gallicis qui ‘hastiludia’ vel ‘~a’ vocantur ‥ triennium peregit
videns ‥ quomodo ‥ non ~i sed modum belli exercerent
circa facturam diversorum harnesiorum pro justis et turniamentis regis
fuit proclamatum unum turnamentum [] apud D. ‥ ad quod turniamentum venit quasi tota juventus armatorum Anglie : turniamentum Ad. Mur. Chr. 123
Tornoiement, ut in Præcepto Philippi Pulchri ann. 1304. vel
Tournoyment, ut in alio ejusd. Regis Præcepto ann. 1314. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 426 *. 539. et alibi passim ; nunc
Tournoi.
Torneamenta dicuntur quædam nundinæ, vel feriæ, in quibus Milites ex edicto convenire solent, et ad ostensionem virium suarum et audaciæ temere congregari, vel congredi.Decursiones militares, ludicræ equestres pugnæ, Matthæo Paris ;
hastiludia, ludi equestres, Willelmo Neubrig. ;
Meditationes militares, armorum exercitiaHovedeno ;
Militaria exercitia, quæ
nullo interveniente odio, sed pro solo exercitio, atque ostentatione viriumfiebant, ait idem Neubrig.
Ludi militares, Thomæ Walsinghamo ;
Gladiaturæ, Lamberto Ardensi :
Bellicæ illusiones, eidem.
Fuit antiquitus hæc jure militari disciplina Romanorum, ut qui armis fuerant exercendi, ab ineunte ætate assuescerent militiæ imaginariæ, et ludentes in eo jugiter versarentur adolescentes, unde postmodum, in necessitatibus Reipublicæ feliciter triumpharent.Chronicon Montis-Sereni ann. 1175 :
In exercitio militari, quod vulgo Torneamentum vocant.
Anno DominiVide Tractatum Georgii Scubarti de ludis equestribus, Caroli de Aquino Lexicon Militare et Dissertat. Cangii ad Joinvillam 6.mcccl. et diexxvii. Januarii cum Rex Joannes commoraretur apud Villam-novam juxta Avenionem.... et ibi certamen lancearum sive hastarum, quod nos Torneamentum vocamus, celebrasset, tota curia Papali adstante, etc.
Torneamentorumnomen manare multi opinantur ab illa equorum decursione, et sciomachia, seu imaginaria pugna veterum, quam
Trojamet
Trojanum ludumvocabant, ab Ænea in Sicilia ad Anchisæ patris tumulum primum inventa, deinde ad Romanos traducta, de qua Virgilius, Suetonius, et Xiphilinus. Alii probabilius censent, ut a Gallis eorum usus originem acceperit, ita et vocabuli etymon ab iis repetendum, nempe a verbo
torner, aut
tourner, i. in orbem circumduci, circumflecti. Qui enim in his militaribus decursionibus decertabant, quos insidebant, flexis in gyrum frænis, equos circumagebant.
de Preulli) in Andibus agnoscit Chronicon Turonense :
Anno 1066. Gaufridus de Pruliaco, qui Torneamenta invenit, apud Andegavum occiditur.Chron. S. Martini Turon. :
Anno Henrici Imp. 7. et Philippi Regis 6. fuit proditio apud Andegavum, ubi Gaufridus de Pruliaco et alii Barones occisi sunt. Hic Gaufridus de Pruliaco Torneamenta invenit.Fuit Gaufridus pater alterius Gaufridi, a quo Comitum Vindocinensium series profluxit.
Conflictus Gallicos,Torneamenta appellat. Huic consentit Radulfus Coggeshalensis in Chron. MS. :
Dum more Francorum cum hastis vel contis sese cursim equitantes vicissim impeterent.
nisi in diebus Regis Stephani, cum per ejus indecentem mollitiem nullus esset publicæ vigor disciplinæ, ait Willelmus Neubrig. lib. 5. cap. 4. Tunc enim et sub Henrico II.
qui Stephano successit, Tyronum exercitiis in Anglia prorsus inhibitis, qui forte armorum affectantes gloriam exerceri volebant, transfretantes, in terrarum exercebantur confiniis. Id præ cæteris testatur Rogerus Hovedenus, ut et Bromptonus ann. 1177. scribens, Galfridum Comitem Britanniæ, cum a patre Henrico II. Militiæ insignia accepisset,
transfretasse de Anglia in Normanniam, et in confinibus Franciæ et Normanniæ militaribus exercitiis operam præstantem, gavisum esse, se bonis Militibus æquiparari. Deinde hæc subdit Neubrigensis :
Considerans igitur illustris Rex Ricardus, tanto esse acriores, quanto exercitatiores atque instructiores, sui quoque Regni Milites in propriis finibus exerceri voluit, ut ex bellorum solenni præludio, verorum addiscerent artem usumque bellorum, nec insultarent Galli Anglis militibus, tanquam rudibus et minus gnaris.In Anglia ergo Torneamenta primum celebrari cœperunt,
RegeRicardo
id decernente, et a singulis, qui exerceri vellent, indictæ pecuniæ modulum exigente, inquit idem Scriptor, a quo hausit, quæ habet in eam rem Joan. Bromptonus. Id ipsum astruit Matth. Paris ann. 1194. pag. 124.
Τζούστριαν, καὶ τὰ τερνεμέντα αὐτοὶ πρῶτοι ἐδίδαξαν Ρωμαίους, οὕτω πρότερον περὶ τῶν τοιούτων εἰδότας οὐδέν.Quæ verba ita capienda sunt, non quod tunc primum Græci in his decursionibus decertarint, sed quod illas deinceps exercuerint. Tradit quippe Nicetas in Manuele lib. 3. cap. 3. cum Imperator iste Antiochiæ moram ageret, solemnem factam decursionem, in qua Græci contra Francos dimicarunt.
pro solo exercitio, atque ostentatione virium fiebant, ut ait Neubrig.
ut ex solenni bellorum præludio verorum addisceretur ars ususque bellorum, ut est apud Willelmum Neubrigensem.
lusoria teladicuntur Senecæ, nostri
Armes courtoisesappellabant, hoc est, urbana, innocua.
qui prout debebat, non erat hebetatus, in gutture lethaliter vulnerasset,
licet se insontem prætendisset, factus est suspectus, et quod proditiose facinus perpetrasset, acriter reprehensus. Nam si forte quis adversarium in ipso certamine vulneraverat, aut occiderat, dummodo contra decursionis leges non peccasset, indemnis erat : quod et observatum a Nicephoro Gregora.
imaginariæ bellorum prolusiones, vel, ut Neubrigensis et alii,
belli præludia: diversis enim cohortibus et turmis, una omnes ad prælium accincti properabant, et gladiis in alterutrum ingeminantes ictus, vires suas exercebant : quod secus erat in
Justis, quæ monomachiæ speciem præbebant, in quibus singulari certamine alter in alterum ferebatur, lanceisque congrediebatur. Nicephorus Gregoras lib. 10. Torneamentum describens :
Μερίζονται κᾳνταῦθα κατὰ φύλας, καὶ δήμους, καὶ φρατρίας, καὶ ὁπλίζονται πάντες ὁμοῦ, καὶ ἀρχαιρεσιῶν γινομένων, κλήρῳ λαγχάνουσι τὴν ἡγεμονίαν δύω τινὲς ἐξ αὐτῶν, ἑκατέρου μέρους ἑκάτερος.Hunc locum illustrant, quæ habet Thomas Walsinghamus sub ann. 1274. ubi Torneamentum Cabilone inter Regem Eduardum cum Anglis et Comitem Cabilonensem cum Burgundis initum belle exsequitur.
Homines commorantes in dicta villa et banleuga Bonævallis cum Comite Carnotensi vel Blesensi, seu successoribus eorum, seu cum mandato eorum, ire ad Torneamenta seu ad aliquam cavalcatam nullatenus tenebuntur.
Ad Torneamenta duci non poterunt, nisi aliquis arroganter comminatus fuerit se dominum Campaniæ et suos inclusurum in aliquod municipiorum suorum, aut vastaturum terram suam.
Comes Petrus Autissiodorensis et Tornodorensis quittavit burgenses suos, qui sunt de censiva Autissiodorensi, qui etiam debebant ei equitationes, Torneamenta et exercitus.
Armes à outrancevocabant nostri. De eo pluribus egimus in Dissertatione ad Joinvillam 7. in qua de Torneamentis disseruimus.
Torneamentumvero
quasi hostile, appellat idem Matthæus Paris ann. 1241. ejusmodi torneamentum, quod infestis armis contra quosvis, etiam non hostes, inibatur, provocatione ad id vulgata, et certis conditionibus descriptis : de qua etiam Torneamenti specie egimus in eadem Dissertatione.
Detestabiles autem illas nundinas, vel ferias, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciæ temerarie congrediuntur, unde mortes hominum et animarum pericula sæpe proveniunt, omnino fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit, quamvis ei poscenti pœnitentia et viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.Idem testatur Cæsarius Heisterbach. lib. 7. Mirac. c. 39 :
In Torneamentis occisi, extra cœmiteria fidelium sepeliuntur.Durior est ejusdem Cæsarii sententia lib. 12. c. 16 :
De his vero qui in Torneamentis cadunt, nulla quæstio est, quin vadant ad inferos, si non fuerint adjuti beneficio contritionis.
Quamvis confessi fuerint et fine soluti Hii qui decedunt publicis ex Torneamentis, Quamvis solvantur ad pœnam, non Tumulantur.
Berk.rot. 11 :
Rex vicecomiti Berk. Cum nuper tibi præcepimus, quod in singulis locis in balliva tua, ubi expedire videres, publice proclamari et ex parte nostra firmiter inhiberi faceres, ne quis comes, baro, miles seu alius quicumque homo ad arma, cujuscumqueconditionis
aut dignitatis existeret, infra balliviam tuam, seu alibi infra regnum nostrum, Torneare, burdeare, justas facere, aventuras querere seu alia facta armorum exercere præsumeret, sine licencia nostra speciali, et quod si quos post inhibicionem, etc. tunc eos cum equis et hernesiis suis arestares et in prisona nostra salvo custodiri faceres donec, etc. Hanc vero
Lincoln.rot. 11 :
Robertus de Mortuomari invenit plegias quod quereret pacem infra festum S. Hilarii versus D. Regem per D. Cancellarium, de eo quod ipse Turniavit sine licentia, etc.Adde Placitum Wigornense ann. 29. Edward. I.
Essex. rot. 1. ibid. pag. 243.
Circa illius cellam more militari cœperunt Torneare, et ludo duellari vicissim pugillare.Henr. de Knyghton pag. 1459. de Edw. I. Rege Angl. :
Cumque appropinquaret Franciam, et fama gloriæ ejus divulgaretur in populo, invidebant gloriæ ejus multi, et præcipue Comes ille strenuus de Chalon : misitque et petiit, ut Torniaret cum eo in terra sua, etc.
Quia in Torniamentando aciem perdiderat oculorum.
Fecit Torneizare et facere multa falodia propter lætitiam Regii per octo dies continuos.
torneamentis. Lambertus Ardensis apud Ludewig. tom. 8. pag. 491 :
Et omnes Ghisnensis terræ Torniatores ad ipsum, ut ad dominum... confluebant.
Torneamentum. Radevicus Frising. de Gestis Friderici I. Imp. lib. 1. cap. 8 :
Placentinorum militia egressa ad certamen provocaverat, quod modo Turneimentum vocant.
In crastino venerunt similiter diluculo Saraceni dispositis eo modo aciebus, quo præcedenti die fuerant ordinatæ : nostri quoque supersederunt bello etiam ipsa die, sagittariis solis et paucis aliis hinc inde discurrentibus : Arabibus etiam ex parte ipsorum Torneantibus cum nostris, non more Francorum, sed secundum aliam suam consuetudinem torneandi cum lanceis sive cannis, etc.