About

Menu

transcambata

TRANSCAMBATA
, Saltus, insultatio, Gall. Gambade, ab Occitano Cambata, Spatium inter pedes divaricatos interjectum, Gall. Enjambée. Sentent. Inquisit. Tolos. apud Limborch. pag. 170 : Affirmans quod ex quo ipse Rex Carcassonensibus et Albiensibus super factis inquisitorum deficiebat in justitia, ipsi poterant licite alium Dominum sibi assumere : et ex quo Rex ipse unam eis fecerat Transcambatam (quia scilicet non providerat eis circa dicta negotia, ut volebant) aliam sibi per eos fieri justum erat.

Saved

Recent