About
Menu

transcornati

TRANSCORNATI
. Chronicon Novalicense lib. 3. cap. 14. de quodam joculatore, qui dux viæ fuerat Carolo M. pergenti in Italiam contra Langobardos : Tunc accedens jam dictus joculator ad Regem petiit, ut sibi promissum daretur, quod ante illi pollicitus fuerat. Tunc ait illi Rex : Postula, quod vis. Cui ille : Ego ascendam in unum ex his montium, et tubam fortiter porsonabo corneam, et quantum longe audiri potuerit, dabis mihi in merito et munere cum viris et fæminis. Et Rex : Fiat tibi juxta verba tua. Qui protinus adorans Regem abiit. Ascendensque in uno monticulo, fecit, sicut dixerat. Descendensque ibat per viculos et arvam, et interrogans quos inveniebat : Audisti, inquit, sonitum tubæ ? Cui si dixisset : Etiam audivi, dabat illi mox colaphum dicens : Tu, inquit, es meus servus. Ita ergo dedit illi Carolus quantum sonitum tubæ audiri potuit, atque ita, dum vixit, tenuit, suique filii post eum, qui usque in præsentem diem servi ipsi Transcornati vocantur.

Saved

Recent