triium
Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines astringit.
Terfyn, terminus, limes. Innocentius Agrimensor :
Ipsum terminum et ipsum locum directura Trifinium facit. Circa Musileum in pedes 70. amplius ped. minus invenies. Trifinium subter rivum significat.Aggenus :
Locos frequenter in Trifinio et quadrifinio invenimus, sicut in suburbanis, et circa publica itinera constitutum esse perspicimus.Vide Salmasium ad Inscriptionem Herodis pag. 59.
Et pascua in campo lapideo vel si qua sunt alia, vel campum in Trifinitio super viam munitam, vel reliqua alia quæcunque sunt.Vide an