trithinga
Trihingerefasdicebatur, ad quem deferebantur causæ, quæ definiri non poterant in Wapentachiis, seu Hundredis. Quod autem in
Trithingisdefiniri non poterat, ferebatur in
Scyram.
decania, Decem hominum societas, de qua agitur in voce Friborga. Ad hanc pertinent quæ sequuntur.
Iste instituit Hundredos et Tithingas ad latrones investigandos.Id ipsum tradunt Ingulfus pag. 870. et Matthæus Westmonasteriensis ann. 892. qui hoc loco
tithingaspariter habet :
Centurias, quas Hundredos, et decimas, quas Tithingas appellant, instituit, etc.
Fiat autem visus de franco plegio, sic ut pax nostra teneatur, et quod Tethinga integra sit, sicut esse consuevit, etc. Trithingarummentio est præterea in Statuto Mertonensi cap. 10. et in Fleta lib. 1. cap. 20. § 48. 49. 107. Quem vero
Trihingerefasvocant Leges Edwardi, alii
Tethingum, vel
Tethingmannuncupant. Hodie, inquit Watsius, res cum Lege antiqua prorsus evanuit, nomine tantum (
Tethingman) remanente, et in Constabulario parochiano alicubi residente.
quietum esse de sectis curiæ Trithingarum, apud Ingulfum pag. 875. et in Monastico Angl. tom. 1. pag. 372. 387. 390. hoc est, obligatione eundi ad placita
Trithingarum. Adde idem in Monasticum tom. 1. pag. 310. tom. 2. pag. 812. 827. ubi nude habetur
quietum esse de Trithingis.