tritae
Tritarum societas, seu
Tritorum, vel
Trituratorum, Germanis
der flegeler, id est
Flagellatorum, sic dicta quædam militaris turma, seu societas, forte quod armorum vice
flagella rusticadeferret, vel quod
bladaseu triticeas messes passim
detereret: nam alii fuere a
Flagellatoribus, de quibus supra egimus. Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 155 :
Eodem an.Cap. 157 :(1411.) incepit societas Tritarum, id est, der flegelern, quorum capitaneus fuit ille, etc.
Ex illa liga Tritarum, videlicet der flegellern, etc.