turna
Tourne,in Consuetudine Montargensi cap. 1. art. 51. 61. cap. 2. art. 24. 30. 48. cap. 16. art. 9. Aurelianensi c. 1. art. 61. 83. 111. 130. 284. 298. Blesensi art. 120. et Dunensi art. 38. Libertates Burgi in Bressia ann. 1397. apud Guichenon. :
Quod si interveniant in dictis permutationibus Turnæ pro pluris valentia, vel alias, quod pro pretio dictarum Turnarum nobis debeantur laudes et vendæ, etc.Vide Turnus 1.
Fodere in campis unam Turnam fossati, in Statutis Patavinis. Vide Tornatura.
Et sunt(terræ illæ) longitudinis unius milliarii et latitudinis unius Turnæ et xl. perticarum.