vares
Variosvocant,
murium Ponticorumspeciem quamdam
qui ventre tantum albi sunt, dorso fusciusculo, ut ait Julius Scaliger in Aristotel. ubi de
Muribus Ponticis. Hos
Varesvocat Josephus Barbarus in Itinerario ad Tanaim pag. 456 :
Sibelinos, Armelinos, Dossos, Vares, vulpes, et id genus animalium alia illi offerentes. Veergares,seu
pelles Variæ, et
vestes Variæ, apud Scriptores. Arnulfus Lexoviensis :
Procedit interim inter cilicia pauperum fratrum et sordes, cartularii filius sericis adornatus et Variis.S. Bernardus de Vita et morib. Relig. cap. 10 :
An non posset dormiri, nisi supra Varium stratum, aut sub peregrino coopertorio ?Will. Brito lib. 9. Philippid. :
Cæsarius Heisterbach. lib. 6. cap. 5 :Et quas huc mittit Varias Hungaria pelles.
Vestimenta ejus satis despecta erant, et humillima, non grisea, non Varia, sed ovina.Synodus Monspessulana ann. 1258. cap. 3 :
Et qui tonsuram dimiserint, aut in habitu non vixerint clericali, vestes Varias deferendo, vel alias Clericos non decentes.Rogerus Hovedenus pag. 642 :
Et quod nullus post proximum Pascha utatur Vario, vel grisio, vel sabellina, vel escarleta.Albertus Stadensis, et Historia Archiepiscopor. Bremensium ann. 1183 :
Et sufficienter Archiepiscopum excusavit, videlicet quod Varium non ferret, nec cum suis vestibus alicui erogatis, mantellum Cleri aut Militis induisset, etc.Concilium Saltzburgense ann. 1386. cap. 6 :
Hinc est, quod firmiter inhibemus, ne Clerici in publico utantur Vario, vel illud deferre præsumant, nisi in dignitatibus fuerint, vel Canonici Ecclesiarum Cathedralium, vel in gradu magisterii scientiæ fuerint constituti.
Et pro furura Varii minuti ad capam de camelino, ad S. Andream,Statutum Humberti II. ann. 1340. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 406. col. 2 :c. s. Pro furura minuti Varii ad supertunicale quod habuit tunc,lxx. s.
Item, pro folraturis raubarum Nativitatis erunt necessariiin Tabular. S. Vincentii Cenomanens.dcccc. Varii, et pro illis Paschatis,dcx. Varii, pro illis O. SS.dcx. Varii.Pelles variæ,
Pelleterie de toute bonne robe Vaire, dont la peour est Esclavonasse. Vari Sclavoniæ,apud Rollandinum in Chronico lib. 2. cap. 14. Adde lib. 1. cap. 13.
Telma Varii operis. Chron. Salernitan. cap. 28 :
Varius est bestia parva paulo amplior quam mustella. A re nomen habet, in ventre enim candidus, in dorso habet colorem cinereum, ita elegantem, ut mireris bestiam sua creatione spectabilem ; de genere piroli est, in arboribus habitat et fetus facit.... Varius licet sit parvus, propter nobilitatem pellis, animal excellentissimum est.
Aliquæ dominæ utuntur mantellis.... fodratis de zendallo vel Vairis.Tabular. SS. Trinit. Cadom. :
Omne verecum quod exciderit apud Oîstrehan, aurum vel Vairum, vel mantellum sine atachia, etc.Convent. civit. Saonæ ann. 1526 :
Pro aliqua quantitate pellium affaitarum, Vairorum, dolsorum, etc. De grisio seu Vairo,in Tabul. Maclov. ann. 1415. Statuta Scabinorum Maceriarum ad Mosam :
Le cent de Vairs doitiiii. den.
Erant vestiti de scarleto fulcito de pellibus Vajorum.Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 615 :
Nullus audeat in vestibus seu caputiis forraturam portare de Vais albis vel de grisis.
Commune eidem fecit et donavit unam robam Varam pretioMemoriale Potest. Regiens. ibid. col. 1154 :x. lib. imperialium.
Indutum erat corpus ejus de bono drappo de scarleto cum pulchra pelle Vara, et cum una capellina Vara de scarleto cum pulchro pallio.Vide Varus 2. suo loco.
Possint portare Vayros in caputio vel birretta.Adde cap. 89. et 105. Statuta Astens. collat. 11. cap. 109. fol. 36. v°. et Marten. tom. 3. Anecdot. col. 89.
Cuidam pellipario per manus Francisci sartoris pro pennis de Veyro robarum domini et Comitissæ consortis domini, etc.Infra :
Pro Vayro pro dom. Comitissa, etc.