vassus
nec ullus ex ~is sancti Martini ibi fuit nisi unus, Amalgarius nomine
quidam ~us Hilduini comitis nomine Guarembertus mala voluntate plenus erat
Vassi de auro et de argento, in Testamento Ranimiri Regis Aragoniæ æræ 1099. apud Martinezium.
Duos Vassos argenteos et tres culiares argenteas.Vide supra Vassilium.
familiaresætas posterior appellavit seu domesticos, et qui ex Regia, aut alicujus Principis, familia erant, videtur indicare Lex Alamannorum tit. 79. § 3 :
Si alicujus Seniscalcus, qui servus est, et dominus ejus 12.Marculfus lib. 2. form. 17. quæ estVassos infra domum habet, occisus fuerit, etc.
testamenti duarum personarum:
Quicquid exinde facere elegeris, aut pro animæ remedio in pauperes dispensare, aut adUbiVassos nostros, vel benemeritis nostris absque repetitione hæredum meorum, quod tua decreverit voluntas, faciendi liberam habeas potestatem.
NullusPræterea Capitula Caroli M. et Capitul. ann. 823. cap. 24. ac priora quidem lib. 2. cap. 24 :Vassus Abbatissæ, nec minister aliquis, nec clericus, nec laicus claustra ancillarum Dei ingrediatur.
Agitur hoc loco deVassi quoque et Vassalli nostri nobis famulantes, volumus, ut condignum apud omnes habeant honorem, sicut a genitore nostro et nobis sæpe admonitum est.
Vassis Regiis et Dominicis. Et lib. 3. cap. 73 :
DeDenique lib. 4. cap. 4 :Vassis Dominicis, qui adhuc intra casam serviunt, et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est, ut quicunque ex eis cum domno Imperatore domi remanserit, vassallos suos casatos secum non retineat, sed cum Comite, cujus pagenses sunt, ire permittat.
DeErant igiturVassis nostris, qui ad marcham nostram constituti sunt custodiendam, aut in longinquis regionibus sua habent beneficia, vel res proprias, vel etiam nobis assidue in palatio nostro serviunt, etc.
servus, famulus. Antiquis significabat.juvenem, adolescentem virum
Fads, quod in compositione significat rei vel negotii procurationem, et respondet Anglo-Sax. vadian, ordinare, dispensare, disponere : unde ministri et famuli Principum propter commissam sibi bonorum seu officiorum curam dicti sunt
Fadsi, dein
Fassiet
Vassi. Vassallus autem, addit ille, est quasi
Fads-scalcus, rerum dominicalium minister.
Vassen, ligare, deducit : quia, inquit, per investituram vassallus solemni stipulatione ita alligatur domino, ut illius fiat homo. At Goldastus
Vassum a vadedictum contendit,
qui vadimonium pro beneficio accepto auctori suo dedit. Denique Turnebus lib. 21. Advers. cap. 15.
Vasallosappellatos existimavit, quasi
Vasarios, tanquam clientes, qui in nobilium
Vasario, seu supellectile, fuerint. Ita in vocum originationibus ludunt viri eruditi. Iso Magister in Glossis :
Vassivero e familia Imperatoris aut Regis,
Vassi Regales, in Capitul. Pipini Regis Italiæ ann. 793. cap. 36. et in Capitul. 4. Caroli M. incerti anni cap. 9. vulgo vero
Vassi dominiciappellantur, id est,
propriiImperatoris aut Principis, et qui ex ejus familia erant. Apud Eginhart. Epist. 27. filius cujusdam Comitis,
Vassus Dominicusdicitur. Tabularium Conchensis Abbatiæ in Ruthenis ch. 481. sub Ludov. Pio Imp. :
Mansellos illos, qui sunt in illa valle de ratione S. Mariæ Laudunense, quæ Bertrandus Dominicus Vassus pro regia potestate, vel gubernatore sanctæ Mariæ in beneficio habebat, etc. Comites et Vassi domestici,in Concilio Ticinensi ann. 855. ubi iidem sunt, qui
Dominici. Horum ordo magnus fuit, ut qui post Episcopos, Abbates, et Comites statim nominentur in Capit. Caroli C. ann. 877. cap. 1. in Capitul. apud Tusiacum ann. 865. et in veteri Placito, quod describitur in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 47. ubi Ragenarius et Fulco Comites Palatii,
Vassi dominicipariter inscribuntur, etc. Sed et
Misso Dominico, et
VassoRegio facta injuria pari pœna puniebatur, ut est in lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3.
drudis, id est,
fidelibus:
Sine solatio et comitatu drudorum atque vassorum nuda et desolata exibit.Deinde quicumque Regi eodem fidelitatis sacramento obstringerentur,
Vassiomnes appellati, ut qui hocce pacto ex ejus familia esse censerentur. Annales Franc. ann. 788 :
lbique veniens Tassilo ex jussione Domini Regis, sicut et cæteri ejus Vassi, etc.Annales S. Nazarii de eodem Tassilone ann. 787 :
Illucque veniens Dessilo, Dux Bejweriorum ad eum, et reddit ei cum baculo ipsam patriam,... et effectus est Vassus ejus.Annales Franc. Moissiac. ann. 795 :
Ipsi adhuc pleniter non venerunt, eo quod Vassum Domini Regis Cahehin Abotritarum occiderant.Atque ex eo, quod dominorum servitio astricti essent, dictos volunt a
VassenGermanico, obligare, vincere : ita Fridericus Bandius ad Consuetudines feudales Gelriæ pag. 6.
Vassiisti
Dominiciextra ordinem interdum mittebantur a Principe in provincias,
Ego Heribaldus Comes in vice Comitis Palatii ad singulas hominum justitias deliberandas, residentibus mecum Lacinaldo et Erifredo et Cariprando Bassis Domini Imperatoris, Adelberto, Joanne, Maculfo judicibus, etc.
Cum in Dei nomine resideret vir inluster Adalaricus Comes una cum viro sanctissimo Gondemaro sedis Gerundensis Episcopo, Wadamiro, Carpioni et Leuchiriaco Vassos dominicos, necnon Assemundo et Hermanni Vicedominos, seu et judices qui jussi sunt dirimere causas, etc.
Judicatorumexempla coram Comitibus et Vassis, in laudata Vita Aldrici Episcopi Cenom. pag. 130. et in Chronico Laurishamensi pag. 59. et apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 742. et Sammarthanos in Archiepisc. Narbonensib. num. 5. Neque, opinor, alii sunt
Vassi Comituma
Vassis Dominicis, cum ita appellentur, quod iis a Rege ut collegæ darentur in jure dicundo, in lege Longob. lib. 2. tit. 42. § 1. lib. 3. tit. 12. § 1.
vassi Dominicirespectu Comitum, erant sicut Capellani minores respectu Episcoporum et Abbatum. Walafridus Strabo lib. de Rebus eccles. cap. 31 :
Capellani minores ita sunt, sicut hi, quos Vassos dominicos Gallica consuetudine nominamus.
ad Marcham custodiendammittebantur, ut est in Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 4. Vita Ludovici Pii ann. 778. et Continuator Aimoini lib. 5. cap. 1 :
Ordinavit per totam Aquitaniam Comites, Abbatesque, nec non alios plurimos, quos Vassos vulgo vocant, ex gente Francorum ; quorum prudentiæ et fortitudini nulla calliditate et nulla vi obviare fuerit tutum, eisque commisit curam regni prout utile judicavit, finium tutamen, villarumque regiarum ruralem provisionem.Quæ quidem verba postrema videntur potissimum spectare
vassos dominicos, qui interdum
villicorumvices agebant. Lambertus Ardensis :
Ab antiquo Comitis Walteri tempore, quendam Villicum, vel Præpositum, quem antiquiora tempora Vassum suum appellant, in terra Ghisnensi habebant, qui de omnibus decimis et possessiunculis, quas in eadem terra possidebant, eis ut villicus sufficienter respondebat.Adde Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 70. Legem Longob. lib. 3. tit. 4. § 5.
ministeriapergebant, vel cum in iis consistebant, quemadmodum
MissiDominici et Comites,
conjectumaccipiebant, ut est in iisdem Capitul. lib. 4. cap. 69. et in lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 38. tit. 4. § 5.
justitiam non fecissent, in eos Comites animadverterent, ex lege Longobard. lib. 2. tit. 52. § 2. tit. 54. § 1.
vassallis Dominicisperinde habent Capitularia Karlomanni Regis tit. 2. cap. 11.
Vassis Dominicisdabantur etiam a Principe
Beneficiain Provinciis. Capitulare ann. 779. cap. 10. et in Addit. 4. Capitul. cap. 120.
Similiter et Vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant.Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 4 :
De Vassis nostris, qui ad marcham nostram constituti sunt custodiendam, aut in longinquis regionibus sua habent beneficia, vel res proprias, etc.Vide Eginhartum Ep. 26. 27. Odo Cluniacensis lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 17 :
Neque patiebatur, ut quilibet senior beneficia a suo Vasso pro qualibet animi commotione posset auferre, etc.Quo loco
vassusidem sonat quod
vassallus; qui scilicet ratione feudi domino est obnoxius. Idem cap. 32 :
Nam reipublicæ statu jam nimis turbato, regales Vassos insolentia Marchionum subjugaverat.Et lib. 4. cap. 7 :
Cum vassus quidam nomine Aldradus, etc.Tabularium Vindocinense fol. 54 :
Guido de Blasone Dominicus vassus accedens ad Dominum Ordericum Abbatem, etc.Idem Tabular. ch. 98 :
Comparavit igitur Agnes inclita Comitissa legitima emptione a Lancelino Dominico Vasso de Castro Balgentiaco Ecclesiam S. Beti, cum tota integritate sua, quæ sita est juxta murum Vindocini, etc.
Noverit utilitas fidelium nostrorum, Comitum videlicet et Vassorum nostrorum, vel quisquis beneficia ex ratione monasterii S. Michaelis habere videtur, etc.
Vassorumet
Vassallorum Dominicorumea erat prærogativa, ut si criminis aut alterius delicti incusarentur, non ipsi, sed
meliores illorum homines juramentum persolverent, ut est in Capitulis Karlomanni Regis tit. 2. cap. 4. et 11. ubi hæc habentur :
Honorem enim talem nostris Vassis Dominicis concedimus, ut ipsi non sicut reliqui manu propria sacramentum jurent ; sed melior homo illorum et credibilior agere non differat.Neque alius est
honor condignus, quem vassis haberi volunt Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 24. Porro qui
vassi dominiciappellantur in Capitulis Karlomanni d. tit. 2. cap. 4. iidem
Vassiet
Vassalli dominicipromiscue dicuntur d. cap. 11. adeo ut
Vassalli Dominicinon alii ac diversi fuerint.
Vassorumdeinde et
Vassallorum, ut
Cataneorum, seu
Capitaneorum, sub postremis Imperatoribus Alemannicis inductus fuit ordo honorarius, qui etiam ad posteros transmittebatur, nulli licet addictus loco, aut gubernationi. Chartam Conradi Regis Burgundiæ anni 944. descripsit Guichenonus ex Tabulario Cluniacensi, exaratam coram Episcopis et Comitibus in ea nominatis,
Vassis dominicis majoribus et minoribus. Aliam Willelmi Comitis Provinciæ ex eodem Tabulario laudat Antonius Rufius, quæ perinde exarata dicitur coram
Vassis dominicis tam Romanis, quam Salicis. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9. pag. 21 :
Narravit mihi Humbertus, quia Vassus quidam, dum iter ageret, accidit, ut juxta molendinum equo insidens pertransiret, etc.Lib. 6. Epist. 9 :
Frater meus talis Vassi unicam filiam sibimet in matrimonio copulavit, etc.Decretum Mainardi et Joannis Cardinalium pro ecclesia Mediolanensi, apud Baronium ann. 1067.
Clericus autem vel laicus pro ordinis ac dignitatis suæ qualitate, hac potestate tali mulctetur damno, ut siquidem de ordine Capitaneorum fuerit, viginti denariorum libras, Vassorum autem decem ; negotiatorum quinque...... componat.Sed et
Vassoset
Vassalloscreatos ab Imperatoribus, interdum etiam ipsosmet Augustos aliis nobilibus eosdem creandi jus impertiisse legimus. Exstat bulla Caroli IV. Imperat. ann. 1355. qua
Milano de Beccharia, civi Papiensi, Notarios et Tabelliones creandi, et illegitimos natalibus restituendi facultatem impertitur, in qua sequentia adduntur :
Et quod possitis, tu et filii tui... quoscunque sponte volentes Vassallos facere, ad vassallatus onus inducere auctoritate prædicta, illustribus Principibus, Ducibus, Comitibus, Baronibus duntaxat exceptis.
De consensu Vassatorum meorum... me ipsum, regnum meum ... sub B. Mariæ de Clara-valle tutelam... constituo.
Factum est placitum in quo congregati sunt utriusque loci primates et Vasses, plebeique ac urbani diversi ordinis, diversæque ætatis utriusque sexus, quorum nomina exprimi duximus... Attanulphus Vasses urbis Arelatensis, etc.Idem innuit Charta ann. 1239. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 392 :
Noveritis quod nos ad precationem Episcoporum, Abbatum, Baronum, et Vassallorum Britanniæ, etc.Vide Vavassores.
Vassus, dixit Charta laudata ex Tabulario Casauriensi, ut et Capitulare I. Caroli M. ann. 802. cap. 39. Diploma Ludovici Imp. :
Si Comes aut Bassi nostri remanserint.
Eussions ordené que le ressort de la conté de Bloys et des Vasses et subgés doudit conté, etc.Ut autem ex mutatione
vin
b, Bassuspro
Vassus, dixerunt Scriptores medii ævi, ita nostri
Le Prestre et sa Basse ou chamberiere, qui parloient d'icelle suppliant, comme il lui sembloit, pour ce que icelle Basse ou chamberiere dudit prestre dist entendiblement, Veez la cy venir.
Jubent universos Theotiscos Episcopos circa Natale Domini ad illorum præsentiam festinare, non solum ad synodum, sed cum omni suo Vasatico ita constructos, ut ad bellum quocunque Imperator præcipiat, possent procedere....... Hos conscivit Sophia, cunctos videlicet, quos de Vasatico Archiepiscopi, vel familia illius convocare poterat.
VassusDomino, vel Principi : proinde idem quod Hominium. Annales Franc. ann. 757 :
Ibique Tassilo venit Dux Bajoariorum, in Vassatico se commendans per manus, etc.Ubi Ado Viennensis :
Seque illi in Vassallum commisit.Iidem
At ille videns se undique constrictum, venit per semetipsum, tradens se manibus Regis in Vassatico, renovans sacramenta.Charta Caroli Calvi pro Barcinonensibus, apud
Diagolib. 2. cap. 4. et tom. 2. Hist. Francor. :
Noverint præterea iidem Hispani sibi licentiam a nobis esse concessam, ut se in Vassaticum Comitis nostri, sicut alii Franci homines, commendent ; et si aliquod beneficium quisquam eorum ab eo, cui se commendavit, fuerit consecutus, sciat se de illo tale obsequium Seniori suo debere exhibere, quale nostrates homines de simili beneficio Senioribus suis exhibere solent.
Vassusappellabatur, nullo licet sibi collato beneficio aut feudo. Consule Muratorium tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 548. Vide supra Commendatus.
vassiet
vassalliessent viri militares, et iidem, qui postmodum
militesnude appellati sunt. Hincmarus Remensis in Opusculo 55. Capitulorum cap. 52 :
De hoc quoque vitio superbiæ descendit, quod multi te apud plurimos dicunt de fortitudine et agilitate tui corporis gloriari, et de præliis, atque ut nostratium lingua dicitur de Vassaticis frequenter ac libenter sermonem habere, etc.Ubi sane malim
vassaliticis, tametsi vox
vassaticistolerari possit, a
vassus. Sed ut priorem præferam, facit recepta deinceps vox
MS :Tel Vasselage certes pris ge petit.
MS :Par Vasselage soloie i estre vos drus.
MS :De force ne de Vasselage, N'ot son per en tot le bornage.
MS :Li Rois avoit riche corage, Et pensa un fier Vasselage.
Guill.Or m'en iron sor lui veoir son Vasselage.
Guiartanno 1267 :
:Mesire Erart de Valeri, Un haut baron courtois et sage, Et plain de grant Vasselage, Que son cors et ses faiz looient, Tuit cil qui parler en ooient.
Chron. MS. BertrandiQue Richart ert moult prous, et de grant Vasselage.
RobertusSi ay trouvé en lui d'honneur si largement, Et tant de Vasselage et de fier hardement.
Nostre Sire nous a fait moult grant honnour, quant vous si haut homme, comme li Rois est, avés pris par vostre Vasselage.Chronicon Franc. MS. ex Bibl. Memmiana in Carolo V :
Onc convoiteux ne fit beau Vasselage.Adde Chronicon Flandriæ cap. 18. 30. et Buzelinum in Gallo-Flandria lib. 3. cap. 6. pag. 482.
MS :Aprés li resorst en Banniere Une guerre orgilleuse et fiere, Le Sire iert Dus, s'ot non Rasaus, Qui moult estoit preus et Vasaus.
GuillelmusDux né de Baviere, qui fit pros et Vassaus.
Guiartann. 1304 :
:Espaignols qui ces trois nez guient, Ou moult a de hardis Vassaus.
Alibi :Maint bon Vassal i firent trebucher.
Vetus Poëta MS :Meillor Vassal de lui ne sache mie.
Le Lusidaire MS :Biaus fu et lons et drois, bien ensemble Vassal.
MS :Quant Jacob vint li Senescaus, Qui mult estoit preus et vassaus.
Chron. Flandriæ cap. 15. Matthæum de MontemorenciacoOthes fu preus, et bons vassaus vaillans.
Comme s'il vouloit de sa grace Laisser rigueur et toute aspresse Contre ceux qui moult loyaument L'avoient servi bien Vassaument.
Vassalli, si Marcam audimus lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 28. num. 10. sunt
vassorum vassalli, seu
vassisratione clientelæ obnoxii. Id non omnino verum esse patet ex iis, quæ supra attigimus, nobisque fusius probandum incumbit. Constat sane utramque vocem ejusdem originis, si non omnino notionis.
Vassus. Consuet. Catalon. MSS. cap. 43 :
Vassallus debet vitam domini præferre vitæ suæ propriæ, quia si dominus debet facere duellum, puta quia aliquis vult probare per duellum contra dominum ipsum, quod commiserit crimen lesæ majestatis, vel aliud : certe prædictus dominus potest præcipere homini sive vassallo suo, ut pro ipso subeat duellum.
Vassosdiximus fuisse domesticos et familiares Principis aut alterius cujusvis, quod etiam de
Vassallisdici posse evincunt Scriptores, præsertim Hincmarus de Ordine Palatii cap. 28. describens
ministeriaet familiam Principis :
Tertius ordo item erat tam majorum, quam minorum, in pueris vel Vassallis, etc.Ubi
puerisunt ii, quos
famulosdicimus. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 20.
Scarionem, seu ostiarium Aulæ regiæ,
vassalumImperatoris appellat. Cap. 22. de quodam Episcopo :
Hic habuit unum Vassallum non ignobilem civium suorum, valde strenuum et industrium ; cui tamen ille, ne dicam beneficium aliquod, sed ut nullum quidem aliquando blandum sermonem impendit.Ita denique lib. 2. cap. 15. ubi de quodam puerulo, ab Imperatore in familiam suam adscito. Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 24 :
Vassi quoque et Vassalli nostri nobis famulantes, etc.Edictum Pistense Caroli M. cap. 14. ex iisdem parentis Capitulis :
Vassalli nostri nobis et nostræConcilium Ravennense ann. 904. cap. 10 :conjugi famulantes, etc.
Ut plebes Ecclesiæ nullatenus aut Comitibus, aut Episcoporum Vassallis aut ullis laicis beneficia tradantur.Denique Adalardus in Statutis Corbeiensibus lib. 1. cap. 6. totam familiam monasticam in sex ordines distribuit :
1. Famulorum vel matriculariorum, qui semper æqualiter habendi sunt : 2. Fratrum : 3. Vassallorum : 4. Hospitum : 5. Pulsantium, vel Scholarium : 6. Singulorum huc illucque Præbendariorum.Meminit etiam
casæ Vassallorumcap. 1. (qui inde
Vassalli casati, i. casæ addicti, dicuntur lib. 3. Capitul. Caroli M. cap. 73.) et
panis vassallorumcap. 2. et 4. De ejusmodi vassallis agit Charta Aldrici Episcopi Cenoman. in ejus Vita pag. 85 :
Et alia(pars) detur Vassallis et capellanis, sive servientibus, qui domino nobisque in nostra mansiuncula militare videntur.
VassiComitibus erant assessores in judiciis publicis, ita et
Vassalli. Charta Alamannica 95. Goldasti :
Jussum est Waningo Comiti Ruadperto Vassallo Regis inquisitionem de hac re fieri, etc.Adde chart. 18. Vetus notitia sub Karolo Rege anno 14. apud Beslium pag. 224 :
Notitia qualiter vel quibus præsentibus, ibique veniens Hisarnus die Veneris 3. Kal. Apriliarum infra urbem Pictavam, ante Domnum Ebolum præveniente gratia Dei Comitem, et ibidem assistentibus Vassallis, interpellabat quemdam Diaconum, etc.Conventus Ticinensis ann. 850. cap. 1 :
Ideo volumus, ut Comites nostri, eorum sculdasii, adjunctis secum Vassallis Episcoporum,.... studiosissime perquirant, etc.
vassi, vel
vassi dominicidicuntur, nullo discrimine
Vassallivel
Vassalli dominiciappellantur, et cum
Comitibusjunguntur, nulla interdum vassorum facta mentione, in lege Longob. lib. 3. tit. 4. § 5.
Vassi et Vassalli nostri, etc.quasi iidem fuerint. Præterea in Capitulis Caroli C. tit. 6. cap. 20. tit. 31. part. 2. cap. 2. et tit. 42. In Vita Ludovici Pii ann. 834 :
Itemque Sanila Comes, nec non Madalelmus Vassallus dominicus capite plexi sunt.
vassis, ita et
vassallisbeneficia a Principe concedebantur. Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 6 :
Homo Francus accepit beneficium de seniore suo, et duxit secum suum Vassallum, et postea fuit ibi mortuus ipse senior, et dimisit ibi ipsum Vassallum, et post hoc accepit alius homo ipsum beneficium, etc.Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 14 :
Cum illo fisco, vel curte illa, in Abbatiola, vel Ecclesia, tam bonum meliorem Vassallum, quam ille Comes est, vel Episcopus, fidelem mihi acquiro et facio.Concilium Compendiense ann. 757. cap. 6 :
Homo accepit beneficium de seniore suo, et duxitCharta Ludovici Imp. in notis ad Biblioth. Cluniacensem pag. 113 :(senior) secum suum Vassallum, etc.
Id est, villam ac beneficium illud, cujus vocabulum est Dodiniaca curtis, habentem mansos 12. quam hactenus Vassallus noster, nomine Hisimbertus, nostra largitione habuisse dignoscitur, etc.Capitula Caroli C. tit. 6. cap. 20 :
Videtur nobis utile et necessarium, ut fideles et strenuos Missos ex utroque ordine per singulos Comitatus regni vestri mittatis, qui omnia diligenter imbrevient, quæ tempore avi ac patris vestri, vel in regio specialiter servitio, vel in Vassallorum dominicorum fuerunt,Ubi nulla fit mentioetc.
vassorum. Charta Caroli C. Regis apud Loisellum in Bellovaco pag. 242 :
Villam quamdam ..... quam Vassallus noster quidam nomine Sigefridus tunc in beneficium retinebat.In Annalibus Francorum Bertinianis ann. 870.
villis dominicatis. Constitutio Ludovici II. Imp. pro expeditione Beneventana cap. 5. apud Camillum Peregrinum :
Quod si comes aut bassi nostri aliqua infirmitate remanserint,..... aut Abbates vel Abbatissæ si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum Vassalli et proprium et beneficium perdant.Adde Chartam Ludovici Pii de divisione Imperii ann. 814. editam a Baluzio, cap. 9. Præceptum Barnoini Archiepiscopi Viennensis ann. 881 :
Quæ namque res prænominati Gœnobioli quondam fratribus deservierant, sed jam ab eo abstractæ, et beneficium erant Vassallorum effectæ.Denique Nicolaus I. PP. Epist. 20. ad Carolum Calvum Regem de Balduino Flandrensium Comitum stipite :
Balduinus Vassallus vester, etc.
Vassallipræterea Chartas dominorum suorum subscribebant, adjecta hac ipsa
vassallidignitate. Binas descripsit Hemereus Alberti Comitis Viromandensis ; prior ann. 954. ita clauditur :
S. Adalberti Comitis,..... Geraldi, Hildradi, Anseri Vassallorum.Altera ann. 959 :
S. Guntranni Vasalli, Anselmi Vasalli, Ottadi Vasalli.Ubi ita appellantur, qui postmodum
Militesdicti sunt : quo quidem etiam vocabulo
vassallosseu
feudatoriosindigitari in Chartis suo loco docuimus.
Feudatarius, Subditus, in Vita Walæ Abb. Corbeiensis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 512 :
Mementote etiam quod mei Vassalli estis mihique cum juramento fidem firmastis.Charta ann. 1189. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 167 :
Non teneatur Prior Pontis Castri pro aliquo negotio, sicut Vassallus, in curia mea vel successorum meorum respondere.
Quidam Vassallus pauper rebus, superbia tumidus, eumdem peregrinum obviat et assaillit.La vie
Vide supra inLa pucelle prist à crier, Vassal, laissiés la heste mue, Nel navrez pas en la char nue.
Vassaticum.
Sed et concedimus ibidem auctoritate Regia omnes res ejusdem Ecclesiæ, quæ quondam fuerunt ab ea abstractæ, et quas modo nostri Indominicati Vassalli tenent, ut quia ipsi nobiscum dimicaverunt fideliter, in vita sua tantum, consensu ejusdem supradicti Episcopi eas teneant.
In ipsa valle..... que BertrandusDominicus vassus per regia potestate vel gubernatore sanctæ Mariæ in beneficio habebat.
Vassallus. Charta ann. 1238. apud Cencium inter Rom. Eccl. Census :
Alia omnia capitula observabo et faciam quæ ad fidelitatem et vassallagium spectant, et quæ Vassallagius seu fidelis debet facere et tenetur.
vassaticum, pro fidei sacramento quod
vassalliDomino vel Principi præstabant.
Stetit nobis de illos homines, qui hic intra Italia eorum seniores dimittunt, ut nullus eos recipere debeat in Vassallatico, sine comiato senioris sui, etc.Adde cap. 36. Epistola Episcoporum ad Ludovicum Reg. ann. 858. cap. 15 :
Et nos Episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines, ut sicut homines sæculares, in Vassalatico debeamus nos cuilibet commendare, aut jurationis sacramentum, quod nos Evangelica et Apostolica atque Canonica autoritas vetat, debeamus quoquo modo facere, etc.Ubi
vassalaticumnon aliud sonat quam
vassaticum,
Fecitque vassallum dicti communis, spreto Vassallatico per quem communi Januæ tenebatur.
hominio: quod etiam
vassalagiumappellatur in Charta ann. 1274 :
Pro quibus omnibus..... tenemur vobis homagium facere, et Vassallaticum, et fidelitatem jurare.Speculator lib. 4. part. 3. de Feud. art. 2. § 5. ait, quod in Italia et alibi vocatur
vassalagium, in Francia
homagiumappellari. Quod etiam observat Jacobinus de S. Georgio in tractatu de Homagiis § 5. Petrus de Vineis lib. 6. Epist. 9 :
Absolventes eos ab omni fidelitate Vassallagii, seu homagii juramento.Charta Heliæ Talairandi Vicecomitis Leomaniæ et Dauvilarii, qua hominium præstat Abbati Moissacensi, ann. 1291 :
Fe homenatge et fe Vassals et Cavaliers al dich senhor.Quo loco tres hæ voces idem sonant.
Vassallusenim, uti observatum, et
Miles, idem sunt. Charta alia :
Sciendum est, quoniam Ari Hodz Vescoms de Lomancha a fait homenatge, et ses faits Cavaliers et Hom al Senhor da Montpezat Abad de Moyssac, el predich Vescoms mandet et autreget al Senhor predich Abad, que vos Cavaliers e fiels e loials li si a en tots locs, et que lui e le mostier de Moyssac el covent du quel meiss. Mostier, e totas las cosas garde e deffenda de mal e de domnage a bona fe par tots locs, etc.ann. 1238. In Consuetudine Bituricensi tit. 1. art. 4. et 9.
feodalitate. Vide Statuta Mediolanensia 1. part. cap. 267. Georgium Pilonum in Historia Bellunensi pag. 106.
Dominus Dalphinus per subjectionem Vassallagii jam dicto dom. Regi(Siciliæ) stringitur connexe, etc.
Cum feudis, allodiis, Vassallagiis et ejus pertinentiis universis, etc.Occurrit rursum in alia ann. 1294. ibid. pag. 74. col. 1. Diploma Caroli IV. Imper. ann. 1376. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 137 :
Tum in feodis, feodalibus, Vasallagiis, quam aliis quibuscunque debitis obsequiis et servitutibus, etc.Bulla Martini IV. PP. apud Rymer. tom. 2. pag. 257 :
Ego Dei gratia Rex Aragoniæ et Comes Barchinoniæ, plenum et ligium Vassalagium et homagium faciens Ecclesiæ Romanæ pro regno Aragoniæ, etc.Adde Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 453. Constitut. Petri Reg. Siciliæ cap. 1. etc.
Cum..... homagiis, feudis,Vassallatitiis, emphiteoticariis, et aliis quibuscumque honoribus ad dictum comitatum de Gauro..... pertinentibus.
De omnibus debitis et pecuniarum quantitatibus, in quibus ipse dom. Rex nobis et heredibus nostris, ratione homagii et Vassallatus sibi de terris nostris per nos facti.Alia ann. 1345. ibid. pag. 612 :
Cum omnibus suis honoribus, dominiis, Vassallatibus et aliis pertinentiis suis universis in feudum suscepimus.
De præposito Loriaci. De vavasoribus,lxxii. lib...... Et pro Vasselamento Romaudixxxv. lib.
Vassallus. Chronicon Magdeburgense MS. ex Bibl. S. Germani Paris. ann. 952 :
Ubi præscriptus cum filio suo Adalberto Regiæ se per omnia in Vassallicium dedidit dominationi, simul et Reginæ iram supplici venia placavit.Ita etiam Regino.
Et quis Christianorum ignorat, Principem Walliæ Regis Angliæ esse Vassallulum ?
Videlicet Baronias, et Vasselerias, etc.Nescio an
Vasseleriaidem sit quod
Bacalaria, indeque vox hæc postrema deducatur, ut
vasselaria, feudum fuerit
vassalliinferioris.
Vassalli, in Charta Henrici Ducis Slesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 12.
Vassallumpertinens. Charta Ruperti Comit. Palat. ann. 1356. apud eumd. tom. 5. pag. 576 :
Percepimus in jure vel onere Vasallagico seu feudali.
Sed de præbendariis supradictis hoc est adiciendum, quod ante tempus nostrum panis eis qualis inferiori familiæ dari solet dabatur, hoc est, de Vassallor.Vide
Panis servientalis.
del Molinoin Repertorio pag. 326 :
Si aliquis accusaretur de aliquo crimine, ex eo quod Desvassalavit aliquem vassallum a loco alterius, etc.Infra :
Vassallum si aliquis extraxerit, aut juvaverit ad extrahendum a loco alterius causa deshabitandi eum, et ducendi talem vassallum ad locum suum, aut alterius domini, talis extrahens et adjuvans incurrunt ex hoc in pœnam mortis corporalis, etc.
Vassallus, in Constitut. Ludovici II. Imp. pro exercitu, edita a Camillo Peregrino, cap. 4. 5.
Bassus, Minor. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Totum prædictum locum Montisastruci cum omnimoda jurisdictione alta et Vassa.