About
Menu

vegius

VEGIUS
,
Vegiatura
. Lex Burgund. tit. 16. de Inquirendis animalibus, § 3 : Si vero Vegius extiterit, et Vegiaturas (Herold. vigaturas vias) acceperit, et is, cui indicat invenire non potuerit, furtum, quod se perdere mentiebatur, dissolvat in simplum. Edit. Heroldi : Furtum, quod prodere mentitur, in simplo solvat. Additament. 1. tit. 8 : Quicunque mancipium, caballum, perdiderit, donet Vegio pro mancipio solidos 5. pro equa sol. 2. etc. Ubi quidam Vegios, hariolos, vates, ac divinos fuisse aiunt, quos Saxones vigilere, Germani Wiclers vocant ; unde viglian, hariolari. Furto enim subreptis mancipiis vel animalibus, hos consulebant, ut, ubinam essent, edocerentur, cujus indicinæ pretium vegiaturam vocabant. Alii a veg, vel væg Saxonico, quod viam sonat, deducunt, ut vegii fuerint, qui pecudum vestigia indicabant.

Saved

Recent