vipida
Si quis hominem in puteum, aut in Vipida jactaverit, et vivus ex inde exiverit, etc.Ubi Lex Salica tit. 43. § 10. habet
in pelagus. Idem Pactus § 13 :
Simili modo, qui hominem in pelagus impinxerit, et exinde evaserit.Unde liquet
Vipidamhoc loco sonare
pelagus, seu aquæ gurgitem, uti hanc vocem usurpari docuimus ; qui Taxandris
wimpel, vortex ; sicut, inquit Wendelinus, nomina indita duodus fluminibus circa Liram in Brabantia
Wimpe, et
Wimpede, quod sint vorticosa et periculosissima.
Vipilalegendum esse ; non
Vipida.