virtualiter
uni secundum formam, id est habitui de primo principio agibili omnes virtutes inerunt non formaliter, sed ~ter, scilicet inclinatione naturali, in qua sunt omnes virtutes ~ter (sicut in una prudentia omnes prudentie)
dicitur aliquid esse in alio ~ter, quia est in eo secundum quamdam eminentiam, sicut effectus in sua causa: et sic non est paternitas ~ter in essentia. alio modo potest intelligi aliquid esse in alio ~ter per identitatem, ita tamen quod formalis ratio unius sit extra formalem rationem alterius: et sic paternitas ~ter est in essentia
esse calidum virtualiter in actu et in potentia formaliter
dicitur communiter quod herba est ~ter calida, cum tamen sit formaliter frigida, et vinum ~ter calidum
concedo quod Deus continet ~ter et simul infinitos effectus successive producibiles, quia hoc non est aliud quam posse producere infinitos effectus successive
illa continencia virtualis qua aliquid includens essencialiter racionem entis includit essencialiter vel ~ter differenciam vel passionem
laudant Deum martires gloriosi de sua constancia virtuali eo quod speciales servi Dei ‥ ~ter imitati dira tormenta cum cordis leticia devicerunt