zoia
Zoia, in Statut. Mediolanensibus part. 2. cap. 110. idem quod Jocalia,
Exceptis Zoiellis, lapidibus pretiosis, de quibus nihil solvatur.Anonymus in Annal. Mediolan. apud Murator. tom. 16. col. 807 :
Zoiellus unus auri pro ponendo ad visum cum robinisv. diamantibusvi.
Quod præfatus dominus Comes Virtutum pater noster mittit Valentinam consortem nostram bene Zojolatam, ornatam et jocalibus munitam, etc.Eadem mox repetuntur.