abjectire
se laisser juger par défaut: jus suum abjicere, deserere,
placitum non custodire. Formula vetus Lindebrogiana 158, quæ
Jectivainscribitur :
Ad quod placitum veniens memoratus ille ;Ejusmodi sunt quæ habentur in Placito Chlodovæi Regis apud Joann. Mabillon. tom. 4. Actor. SS. Ord. S. Bened. p. 618 :(actor) ibi in placito nostro cum per triduum, seu amplius, ut lex jubet, placitum suum custodisset, et memoratum illum(reum) Abjectisset vel solsatisset, ipsum nec venisse ad placitum, nec ulla sunia nuntiasse affirmat.
Sed venientes adAlia pag. seq. :ipsum placitum ipsi Agentes jam ipsi Abbati Noviento in ipso Palatio nostro, per triduos, per plures dies : ut lex habuit, placitum.... custodissent, et ipso Ermenolado Abbati Abjectissent, vel sosadissent, ipsi nec venissit ad placitum, nec misso in vice sua dirixisset, nec ulla sunnia nunciasset, et ict.
Et in ipso Amalchbercto Abjectissit vel subsadissit.
Abjectiresignificationem putat Spelmannus. Præter
Vadimonium deserere, ipsi videtur idem esse, quod
Adversarium deficientem in lite deprehendere, seu deserti vadimonii arguere, Gallice,
le Cointead annum 751. num. 79. pag. 276. Sed haud scio an non aliud significet
Abjectire, quam quod significat
Adjectireapud Eccardum in notis ad Legem Salicam tit. 40. Huic eruditissimo Scriptori
Adjectireest Ramo vel festuca adjecta adversarium solemniter citare in judicium. Hunc sensum patiuntur exempla jam allata, sequentia confirmant : Marculfus Formul. Lib. 1. cap. 37 :
Comes palatii nostri testimoniavit, quod antedictus illeLex Salic. tit. 54. n. 1 :(Actor) placitum suum legibus custodivit : Et eum(reum) Adjectivit, solsativit, et ipse ille placitum custodire neglexit,
Si quis gravionem ad res alienas tollendum invitaverit et eum legitime Jachtivum aut admallatum non habuerit, qui eum rogat ut injuste aliquid tollat, antequam per leges habeat admallatum... culpabilis judicetur. Jachtivumet
admallatumidem sonant, nempe, In jus vocatum. Formulæ Marculphi secundum legem Rom. cap. 33 :
Sed memoratus ille per triduum custodivit et jam dictum illum secundum legem AbjectivitAn ad hunc intellectum trahi possint cætera loca in sequentibus a D. Cangio allata penes oculatum lectorem esto judicium : certe plurima videntur huc posse revocari. ** Vide Grimmii antiq. juris German. pag. 847. qui Spelmanni sequi sententiam ; vide etiam Adjactivus et Adjectire.(id est, festucam in sinum projecit) vel solsatevit(id est, diem constituit, ut probabitur suo loco) qui nec ecsonia(id est, impedimenta) nuntiavit, nec suum placitum adimplevit.
jectivus; a dejecti et dejiciendi vocabulo :
qui est en defaut, qui est forclos.Marculfus lib. 1. form. 37 :
A quo placito veniens memoratus ille ibi in Palatio nostro, et per triduum seu amplius, ut lex habuit, placitum suum custodisset, et memoratus ille Abjectus sit, vel solsatissit.
Dum diceret eo quod ante hos dies ipse homo sacramentum intra ipsam casam Dei vel ipsius Abbatis habuisset adhramitum, ad suam ingenuitatem tensandum, in ipso mallo in Basilica Sancti illius ob hoc jurare debuisset, et ipse homo de ipso sacramento Jectivus remansit, et ipse homo nullatenus rationes potuit tradere, per quod ingenuus esse deberet, vel ipsum sacramentum jurare potuisset.Ibid. form. 4 :
Et negligens et Jectivus exinde adesset.Ibid. 22
et38 :
Et placitum suum neglexit, et Jactivus exinde remansit.Capit. Caroli C. tit. 31. § 32 :
Mittat quisque Comes Missum suum, qui ipsa sacramenta auscultet, ne ipsi homines jectivi inveniantur.
Sed expectet qui sacramentum ante Quadragesimamest legitimus defectus.servatum accepit, si 40 dies et 40 noctes ante illud Quadragesima non habuit, sine ulla legali compositione, vel Jectione, usque ad diem Lunæ post octavas Paschæ : et tunc quod legaliter accepit, legaliter et perficiat. Ubi legalis jectio,
jectivusfit. Capitul. Caroli C. tit. 31. § 33 :
Multi inde contendunt, et se inter se Jectiscunt.Infra :
Et in tantum contendunt, ut etiamsi intra Quadragesimam sacri jejunii quadragesimus dies advenerit, suum sacramentum se jurare debere contendant, et contra causatores suos, si ad hoc audiendum non venerint, Jectiscant.
Jectivus. Vetus Notitia judicati ann. 868, apud Perardum in Chartis Burgundicis pag. 148 :
Notitia Geistcartæ, qualiter Heldebertus Geitivus apparuit pro ea causa, unde Alcaudus Advocatus S. Stephani et S. Benigni... in mallo publico... prædictus Alcaudus ipsum Heldebertum mallavit, et dixit,Infra :etc.
Sed quia Heldebertus ibi non venit, nec suam acloniam(f. exoniam) denuntiavit, in omnibus Geitivus apparuit : tum judicaverunt ipsi scabinei, ut Alcaudus hanc Notitiam Geistcartæ acciperet, quod et fecit, etc.
Charta jectivadicitur in form. 158. apud Lindebrog. qua scilicet quis placito excidisse ob
defectum, et quod juri non steterit, edicitur. Ubi alia Notitia ann. 870. ibid. :
prædictus Alcaudus judicium et Geistcartam in manu tenens, etc.