About

Menu

abolentia

ABOLENTIA
, Progenies, familia, gens. genus, quasi Avolentia : vox formata ab avus. Charta Hispanica æræ 1111. apud Antonium de Yepez, in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 6. pag. 450 : Ego vero non habeo filios quia nunquam habui virum, nec frater, nec soprino, nec ulla gens quæ veniat de ipsa Abolentia.
Hispanis Avolengo, Proavorum series et patria hæreditas.

Saved

Recent