accordamentum
De contentione quam habebat cum eis, Accordamenti fuit hæc ratio, ut nullo modo Abbas, aut suus præpositus vim faciat hominibus, per quam terra abset, et fevales sua perdant ; ubi terra vestita fuerit, medietatem census abeant ; ubi absa fuerit, medietatem de agrer.
Percipiamus Accordamentum de omnibus immobilibus dictorum hominum sitis in censivis seu censibus nostris, secundum quod Burgenses Bituricenses consueverunt solvere Burgensibus et levari, scilicet viginti denarios Turon. de libra.Consuetud. Præposituræ Troycen. apud eumdem ibid. pag. 222 :
Item, par ladite Coutume les Accordemens se payent en cas de vente et alienation ou de mutation de Seigneurie, aultre que en ligne directe, à la raison de vingt deniers Tournois pour livre de ce que les heritages ont été vendus, prisés et estimés.Vide Adcordabiles denarii.
Præpositus noster.... bedellos suos, per Accordamentum prædictorum hominum, in dictam tenebitur ponere libertatem.