About
Menu

addicialis

ADDICIALIS
, Regale convivium. Libellus de causis renunciati sacramenti Daniæ Regi ab Ordinibus regni, apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 323 : Tertia post assumtam coronam die Episcopos, Prælatos, Equestrem Ordinem, Consules atque Officiatos ad speciem aulæ regalis convivii sive Mensæ Addicialis ob obtentam a Deo victoriam, ad congratulandum ad se evocavit.
Pro Adjicialis ; est autem Latinis Adjicialis cœna, quæ lauta est et affluens, ut docet Martin. in Lexic. ad hanc vocem. Vide Forcell. Lex. in voce Aditialis.

Saved

Recent