adlevo
adlevo, to lift up, raise, set up
-
…rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas. tum Brutus Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in…
M. Tullius Cicero, Brutus
-
…fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut potero studio et industria, iudices ; sin a vobis, id quod non spero, deserar…
Cicero, pro S. Roscio Amerino
-
…nunc nisi Otho exstitisset, quod scriberemus non erat ; ; id ; ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes sic enim arbitror…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…quod mihi solum hostes non abstulerunt. At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem in hunc…
Tacitus, Annales
-
…plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore submitterent ; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus…
Suetonius, Lives
-
…et nihil illi minus debeo. Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus ; nihil aeque expectationem…
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales
-
…simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt. Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro. Quod simul eductum est ,…
Ovid, Metamorphoses