admissionales
in palatio admittendi, vel salutandi officia creduntur, ut ait Jul. Firmicus lib. 4. Matth. cap. 14.
Qui Admissionibus præsunt, ut vetus Interpres Juvenalis Sat. 4 ;
salutaretur quasi unus de Senatoribus, patente velo, Admissionalibus remotis. Quod vero ad vela et cancellos starent,
Admissionales cancellariiappellantur in Notitia Imperii, ut quidam volunt, tametsi Edita
Admissiones cancellariipræferat, ita ut diversa fuerint officia. Horum munus
officium Admissionisdicitur Suetonio in Vespas. cap. 14. aut
officium Admissionumin leg. 11. Cod. de Privil. eor. qui in sacro Palat. milit. et in Notit. Imp. et
officium Admissionalium, in l. ult. cap. de Divers. offic. Nam plures erant, eorumque partita erant munia, ita ut alii aliis in causis ac negotiis ad Principem admitterent, ut ille
Homilusdicitur
legationum Admissionalis, apud Herennium Philonem in legat. ad Caium. Primus autem Admissionalium
Magister Admissionum, Vopisco in Aureliano, et Ammiano lib. 15. huic qui proxima erat dignitate.
Proximus Admissionum, eidem Ammiano lib. 22. dicuntur. Sed de Admissionibus et Admissionalibus, multa jam ante congessere Theodorus Marcilius, Pancirollus, Savaro, Henricus Valesius, Salmasius, Jacobus Gothofredus, et alii.
ADMISSIONALES
ADMISSIONA´LES[ADMISSIO]
Admissionāles
See admissio.