About
Menu

affectiva

AFFECTIVA
, in Historia Miscella, et apud Anastasium, ubi Theophanes ann. 10. Leonis Isauri habet, σχετικὴ τῶν σεπτῶν εἰκόνων προσκύνησις, quæ scilicet affectu et charitate animæ nostræ ad vultum faciei imaginis aptatur, ut loquitur Synodus Romana sub Stephano IV. PP. Act. 4. Sententiæ Patrum de Adorat. Imag. : Ἕστι δὲ καὶ σχετικὴ καὶ ἀσπαστικὴ προσκύνησις ἔκ φιλικῆς διαθέσεως καἰ εὐγνώμονος, οἰκείωσιν καὶ εὔνοιαν τοῖς ἠγαπημένοις ἐπαγγελλομένη. Synaxaria in S. Theophilo Confessore 10. Octob. : Ἤρξατο διαλέγεσθαι περὶ τιμῆς καὶ σχέσεως τῶν ἁγίων εἰκόνων. Huc referendi versus altari S. Clementis Venetiis inscripti : Nam Deus est quod imago docet, sed non Deus ipsa :Hanc videas, sed mente colas, quod noscis in ipsa. Et isti : Effigiem Christi, qui transis, pronus honora :Non tamen effigiem, sed quid designat adora.Esse Deum ratione caret, cui contulit esse,  Materiale lapis, effigiale manus.Nec Deus est, nec homo præsens quam cernis imago,Sed Deus est et homo, quem sacra signat imago.
Vide, quæ a nobis observantur ad Alexiadem Annæam, pag. 293. et in Descriptione Ædis Sophianæ n. 61.

Saved

Recent