About
Menu

antipodium

ANTIPODIUM
, Anterior sellæ pars, cui equitantes manu innituntur. Albertinus Mussatus lib. 12. de Gest. Ital. post Henric. Rubrica 2 : Ut in equis in curia Domini considentes, plerumque et super sellarum Antipodiis dormitantes descensum Domini exspectarent. Ænigmatice ad id quod aiunt Appogiars vernaculo sermone, inquit Villanus in notis ad hunc locum apud Murat. tom. 10. col. 764. Podium enim tam apud Latinos quam apud Græcos hujusmodi significationem respuere videtur. Est igitur hæc vox significatione barbara, compositione hybrida. Anti enim pro Ante apud Græcos in usu non est ; sed et raro apud Latinos. Hæc ille. Vide Appodiare.
Antipodium
, Subselliorum Monasticorum, quæ nostris formæ dicuntur, pars posterior, quæ anteriori seu podio opponitur. Odo Cluniac. lib. de Vita S. Geraldi cap. 11 : Ita suspensus in contemplatione stetit, ut nec sederet, nec vel paululum in Antipodium recubaret.
ANTIPODIUM
. Sic, haud scio qua ratione, Actum solemnem Academicum appellabant in Academia Parisiensi. Robertus Goulet in Compendio jurium Universit. Paris. fol. 19. Edit. 1517 : Tribus et his diebus (Dominica, Martis et Jovis) utantur carnibus assis portioniste, nunquam vero in prandio, nisi quidam fieret actus solennis et, ut aiunt. Antipodium : quod rarissime permitti debet.

Saved

Recent