About
Menu

apparamenta

APPARAMENTA
, Apparatus, id omne quod bello inferendo necessarium est, Gall. Préparatifs de guerre. Chron. Parmense ad ann. 1308. apud Murat. tom. 9. col. 872 : Quum ordinatum esset per Commune Parmæ exercitum facere generalem contra prædictos extrinsecos, et multa manghona et Apparamenta fierent ad prædicta.
APPARAMENTA
, Instrumenta quævis rei alicui perficiendæ necessaria. Charta Phil. Aug. ann. 1215. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 110. v°. col. 2 : Dicti monachi (de Bono portu) nobis conquesti sunt, quod molendinarii nostri, prædicta die Mercurii, utensilia ejusdem molendini et Apparamenta eis denegabant, unde molta eorum impediebatur. Appareil, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1466. ex Reg. 200. Chartoph. reg. ch. 174 : Chacun des supplians ayans son Appareil ou charrue de beufs pour labourer,... et quant furent chacun en son Appareil pour illec labourer, etc. At vero Appareillé, iisdem est Præparatus, dispositus, expeditus, Gall. Tout prêt, disposé. Charta ann. 1360. ex Chartul. 23. Corb. : Ils seront prest et Appareilliés, et offeront à faire amende condigne. Ejusdem originis est vox Appareil, Apparata ad vulneris curationem medicamenta ; unde Désappareiller, pro Illa auferre, in Lit. remiss. ann. 1444. ex Reg. 176. ch. 356 : Icellui Huguet par son yvresse se Desappareilla et osta ce que on avoit mis sur icelle playe.
APPARAMENTA
, Pacis prolusiones, Gall. Préliminaires. Acta varia ad Conc. Basil. apud Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 92 : Item ipsum Concilium pro ponenda pace, pro qua inter cetera congregatum existit, tam inter quamplures reges, principes, civitates, et alios, plura Apparamenta et initia fecit ad dandum modos pro pace.

Saved

Recent