About
Menu

appensa

APPENSA
, Mensura frumenti ad alicujus corporis pondus. Gonzo Abbas in Miracul. S. Gengulphi Mart. n. 28 : Mirabilius etiam sanabis hic absentem, quam in tua Ecclesia præsentem ; ejus (puellæ) Appensam si placet, tibi devoveo, et ne differas amplius, oro, etc.
APPENSA
, ut supra Appendaria. Tectum domui appensum, humilior appendix ædificii, Gall. Appentis. Concil. Tolos. ann. 1228. apud Acherium tom. 2. Spicileg. pag. 621 : Solliciti etiam sint Domini terrarum circa inquisitionem hæreticorum, in villis, domibus et nemoribus faciendam, et circa hujusmodi Appensa, adjuncta seu subterranea latibula destruenda.
APPENSA
, Scriptum, quo asseritur possessio rerum, quarum authenticæ Chartæ incendio aut hostili deprædatione deperditæ sunt ; qua ratione autem conflciebatur, vide in Apennis. Placitum ann. 927. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 19. col. 2 : Facta plancturia seu et Appensa ista, in mense Junio, die Veneris, anno xxx. regnante Carlo rege. Infra pag. 20. col. 1 : Ugbertus episcopus et Ictor in vestram præsentiam fecerunt plancturiam vel Adpensam, nos ipsam vidimus et audivimus legentem et relegentem.
APPENSA
, Appensum domui tectum, seu umbraculum ligneum projectum, quod fenestræ vel officinæ appenditur, Gall. Auvent. Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 81. ex Cod. reg. 4659 : Removeantur Appensæ vel pendentia super viis publicis, quæ obesse possent equitantibus, vel arma portantibus, sive aliter transeuntibus.

Saved

Recent