appendaria
Capita mansuumappellabantur, cujusmodi sunt ea quæ vulgo
Et una Appendaria, quam laborabunt in dominio, de qua non apprehendent decimam monachi.Tabular. Claromontense apud Justell. in Probat. Hist. Arvern. pag. 21 :
Ego Balbus cedo Domino Deo unum mansum in villa de Carinaco, et unam Appendariam, quæ fuit feus Bertrandi Galli, et unum campum de duobus sextariis, et istæ duæ Appendariæ et campus erant alodium Willelmi Comitis.Testamentum S. Fulcranni Episc. Lodovensis n. 5. apud Boland. 13. Febr. :
Et de villa, quam vocant Balmas, mansos tres, et unam Appendariam.Charta fundationis Eccles. S. Petri in urbe Aniciensi apud Labbeum tom. 2. Bibl. pag. 751 :
Unam Appendariam ad Gallinas nutriendas ;ubi perperam editum
Appendaciam, rectius
Appendariam, apud Sammarthanos in Episcopis Podiens. n. 42. Occurrit passim in Tabulariis Brivatensi,
Cedimus... unum mansum cum farinariis, et unam Appendiculam, et pratum, etc.
Dederunt.... Appenditiam unam, quæ sita est juxta villam, quæ dicitur Nauliacus. ipsaque Appendentia vocatur Vernedum Gundaldi.Fol. 69 :
Et terram de Brunisils, et Appenderiam de rua merdosa, etc.
Ipsum quoque corpus Ecclesiæ Appendiciis et porticibus undique circumcinxit.Miracula S. Eutropii Episcopi Santonensis n. 15 :
Erat enim locus, quo ipsi detinebantur captivi, quoddam Appendicium extremæ partis domus Præpositi, etc.Vide Appenditium.
Appendeis. Charta ann. 1295. in Chartul. Arremar. ch. 261 :
Item sur un Apendeis, qui se fiert en laInfra :rue S. Abraham,... dix et huit deniers tournois petis.
Appendeis.
Apentichin Comput. Hospital. S. Johannis ann. 1460. apud Roquefort. in Supplem. Gloss. Roman. pag. 22.
Dedit Appendariam unam ad Runiacum.Th.
MadoxFormul. Anglic. pag. 42 :
Sciatis me dedisse et concessisse terram meam de Chiggewilla cum omnibus Apenticiis suis Ricardo de Luci et hæredibus suis.Tabular. Monast. de Casa Dei, e rotulo sæculi XII. de Prioratu S. Pauli de Tartas. :
Ebrardus pelliciarius te filii ejus dederunt dimidiam Appendariam de feue et alode.Codex MS. Celsiniacensis inter Fragm. Hist. apud Stephanotium tom. 4 :
Willelmus infirmitate gravi depressus cedit Domino Deo et ad locum Celsiniacensem... Ecclesiam de Casa-Mejana cum mansis et Appendariis, et campis, et pratis, et silvis, et decimis.Ibidem :
Stephanus de Brugelles Miles dedit medietatem Appendariæ, quam tenebat Gausbertus de Montanac.Iterum ibidem :
Stephanus Claromontensis Episcopus dedit S. Petro tres Ecclesias et sex Appendarias.Apud eumdem eodem tom. 4. in Narratione de constructione Monasterii S. Flori :
Robertus de S. Usizio donavit Monasterio S. Flori Ecclesiam S. Juliani cum prato et Appendario del Rion.Miræi opera Diplom. tom. 1. edit. 1723. pag. 421. col. 2 :
Nos eandem hæreditatem cum omni commoditate et Appendicio... contulimus, etc.Annales Bened. tom. 3. pag. 665. col. 2 :
Hordigum cum Appendiciola sua.Et alibi passim.
Dépendancesappellamus, crebrius occurrit, quam ut immoremur rei firmandæ.