About Report a problem

Menu

ardillaria

ARDILLARIA
, f. Locus vepribus, rubis sentibusque plenus ; hæc enim est notio vocis Ardiliers apud Normannos, a Celtico Aerdre, Adhærere, capere, arripere : quod difficile sit per rubeta et senticeta permeare. Tabularium Calense pag. 40. in Sententia contra Hugonem de Pompona : Metæ rerum prædictarum... sunt... prædicta noa usque ad Ardillariam, et de ipsa Ardillaria usque ad cunagium S. Andreæ, et de illo cunagio usque ad vineam Petri, etc. Vide Ardilha.

Saved

Recent