arrendatio
Arrendamseu censum annuum, Gall.
De capitulis tenendis Secretarius vel Scriba, cui incumbit universa mandata... scribere, etiam Arrendationes, locationes domorum, etc.
Arrendatio gabellæ vini Avenionensis facta per dom. Guillelmum Alberti, clericum cameræ Apostolicæ et thesaurarium gabellarum Avenionensium, anno 1367.ex Cod. reg. 5956. A.
Et si clausula Arrendationis non sit in litteris, tunc demantur, etc.Ubi Johannes Bank ridicule dixit,
Arrendationemesse
virium alicujus subjectionem. Nam præterquam quod non omnino promptum est divinare, qui hisce verbis velit, probabile est tamen
Arrendationemesse, quod vulgo
reditus, seu
censusannuus. Charta Ludovici II. Imp. apud Ughellum tom. 6. Italiæ sacræ pag. 1309 :
Cum... massaritiis, Arrenditiis, etc.Id est, possessionibus, quæ censui obnoxiæ sunt. Ita Galli
Adcenses et Arrentement de maisonsin Consuetudine Namurcensi art. 19. et Vastanensi art. 6.