About Report a problem

Menu

arrengare

ARRENGARE
, Loqui, disputare, disserere, Gall. Proposer, discuter. Eadem Stat. lib. 1. cap. 28 . Et si aliquis de consilio de prædictis incœperit loqui vel Arrengare gratiam facere talibus, puniatur eodem modo. Et cap. 67 : Postquam autem proposita facta fuerit, et petitum fuerit consilium per dom. vicarium super ea, liceat cuicumque de dicto consilio surgere et Arrengare et consulere illud, quod sibi utilius videbitur super dicta proposita. Hist. Cortus. lib. 2. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 794 : Hoc etiam verbum Arrengavit Ugutio baronibus suis, et ceteris sui exercitus proposuit.
ARRENGARE
, Ordinare, disponere, Gall. Arranger. Instr. ann. 1369. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 224. col. 2. : Quod dom. Joh. Rebuffelli miles sciat aliqua intra semetipsum propter quæ ubi bellum fuerit Arrengatum, et inimici sint in majori quantitate quam Franci, quod omnino lucrabunt Franci semper cum bellabunt.

Saved

Recent