ascensa
Ascensa Domini, in libro Sacramentorum S. Gregorii, in Regula Magistri cap. 28. in veteri Kalendario apud Allatium de Dominicis et Hebdom. Græcor. pag. 1490. etc. Vetus Pœnitentiale :
A Pascha usque in Albas, et in Ascensa Domini, et Pentecostem, etc.Extat in Pontificali MS. Ecclesiæ Senonensis
Benedictio in Ascensa Domini. Versus antiqui apud Sansovinum et Stringam in Venetia lib. 1. cap. 151 :
Si quis in Ascensa Domini cum venerit, illuc, etc.
Constantia nos requisierit, ut loco assignationis prædictæ, custumam salinæ nostræ... pro tanto pretio quanto eadem custuma unquam aliquo tempore ad plus Ascensata fuit per annum ; et id quod ultra Ascensamhujusmodi sibi defuerit de dictis trecentis libris sterlingorum, etc.
Racione et ex causa Ascensæ furnorum nostrorum dictæ villæ, qui nunc sunt et in futurum poterunt ædificari, solvent amplius et satisfacient singulis annis ex nunc perpetuis temporibus, in duobus terminis et solucionibus, summam triginta duarum librarum dictæ monetæ.