aventura
expensa: ‥ in j ~a vj d.
Juxta illud situs est quidam mons satis amœnus, quem Montem de Aventuris appellant. Sicut enim ex veridica relatione audivimus, quicumque sex septimanis jejunaverit, et pœnitentialibus illis diebus peractis communicaverit, et sic jejunus dictum montem intraverit ; procul dubio boni eventus et fortunati sibi occurrunt.
Concessimus eis de gratia nostra speciali, quod torneamenta aliqua, Aventuræ, justæ, seu ejusmodi hastiludia non fiant de cætero in villa prædicta, seu per 5. milliaria circumquaque.Adde pag. 1100. Mandatum super Juratis ad arma, in Additam. ad Matth. Paris pag. 149 :
Quod nulli conveniant ad turniandum, vel burdandum, nec ad alias quascunque Aventuras.Fori Hispanici :
Quien castra cavallo ayeno, o otra animalia, que por ventura ten su Senor en garda, etc.Ubi Lex Wisigoth. habet lib. 8. tit. 4. § 4 :
Quadrupedem, qui forte ad stadium servatur.Vim vocis
venturanon intellexit Lindenbrogius. Vide Fortunium
Por venturaibi reddit latinum
fortasse, quod est in lege Wisigoth. Confer varias lectiones For. Hispan.
Aventure, fors, fortuna, a Germanico
abentheurdeducit : sed a Latino
eventus, eventura, videtur potius vocis etymon arcessendum.
Escaetisdomino feudi aut prædii quasi fortuito obvenit. Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1254 :
Damus et concedimus(D. Petro Infanti Portugalliæ) omnibus diebus vitæ vestræ tantum dominium et jurisdictionem Majoricarum et Regni ejusdem per terram et mare, et Aventuras terræ et maris, et etiam justitias, colonias, etc.
Super eo quod nos dicebamus gruerias et alias Aventuras in Ligerim contingentes prope terram, quam tenet prædictus Odo, ad nos pertinere, etc.Infra :
Aventuræ Ligeris, etc.Statuta Massil. pag. 2 :
Itemque omnes redditus, et obventiones, et intratas, et res, et processia, et Aventuras ad dictam civitatem... pertinentes, etc.Similis locus est infra pag. 15. nisi quod ibi habetur
Guiartin Philippo Aug. :
Lors iert receveur des rentes, Des Aventures et des ventes, Par Paris, par Senlis, par Rains.
de Courcillonin Andibus :
Vente des terres et Aventures, neant icy, parce que l'on ne scet se aucune chosse i escherra.Adde Statutum Philippi Magni Regis Franc. ann. 1319. pro Camera Computor. Necrologium Ecclesiæ Parisiensis Non. April. :
Dixhuit hostises seans en ladite ville chargées de 20 s. de parisis de menu cens, et Aventures dessusdites. Aventures et emolumens, in Magno Recordo Leodiensi pag. 66.