About
Menu

averamentum

AVERAMENTUM
, apud JC. Anglos est, cum quis ad rescindendum Breve, quod alius impetravit, litem intendit, vel exceptionem contra actionem sibi intentatam proponit : tunc enim quod in excipiendo protulit, probare, prout judex decreverit, offert, diciturque hæc oblata conditio Appel en Averement. Vide Rastallum.

Saved

Recent