, Formula adscribi solita in Monogrammatis speciem Pontificum Epistolis. Monogrammata ad quatuor partibus
minorem modum redacta exscripsimus ex Bullis PP. Paschalis II. ann. 1107. et Innocent.
II. ann. 1142. quæ in Bibl. Reg. asservantur.Papias in voce Formata : Privilegia summorum
Episcoporum (in MSS. Sacerdotum) sunt cujuslibet Ecclesiæ
concessiones Pontificum, quorum materia hæc est, ut dicat Pontifex erogatum cujuslibet
dignæ personæ, vel alia qualicunque ratione Ecclesiæ illi, illa, seu illa Pontificali
concedere et roborare dignitate. Anathema ponatur in calce Epistolæ. Habent autem et
Privilegia prologos, sicut et cæteræ Epistolæ, et Monogrammata hujuscemodi in fine,
quod est Benevalete. Signum autem in Privilegii exordio vel crismon, vel Crux Dominica, cum
crismon erit. Crismon autem ejusmodi effigiabatur specie Ut autem plenius in
hoc Monogrammate nomen Christi appareat, tali mea sententia effigiabitur specie,
, vel sic, . Consueverunt præterea in extremo margine privilegii
quosdam insignire orbiculos, Antistitis nomen, et paucula quælibet verba continentes in
hunc modum : Benevale, in Capitul. Gregorii II. pro Bavaris, in
Ep. II. Hadr. II. PP. etc. Ita etiam interdum hæc formula concipi solebat, ut est in
Epist. 104. et aliis Joannis VIII. PP. : Optamus sanctitatem tuam in Christo Bene
valere. Vide Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 774. Plautus in Truculento : Spectatores Bene valete, plaudite atque exurgite.Similes
formulas, aut saltem integrum Benevalete literis omnibus expressis, scilicet
majusculis Romanis inter formulas Scripti et dati primum exhibebant Romani
Pontifices. Veterem ritum primus immutavit Leo IX. Benevalete in monogramma
contrahendo, præmisso circulo majori, exhibente in medio crucem cum nomine Pontificis ; et
in ambitu ejusdem sententiam seu dictum, Misericordia Domini plena est terra :
horum specimen videre potes apud Mabillonium lib. 5. de Re Diplom. Tabella quinquagesima.
Exstat liber singularis Jo. Car.
Conr. Oelrichs, De signo pontificali Bene Valete. Stettini ann. 1773. form. max.
cum figg.