biothanati
Dolet me quod hic sic miserabiliter vitam transeatis, et habeo magnam de vos compassionem, quod tanta mala sufferatis inter istos Biothanatos Saracenos, etc.Belascus, vetus Scriptor, apud Suritam in Indice Rer. Aragon. æra 964. de Sancio Abarca Rege Navarræ :
Dehinc expulsis omnibus Biotenatis vicesimo regni sui anno migravit a seculo.Ubi Surita hac voce
hostesintelligi putat,
Maurosnempe, cum quibus bellum gesserat, qui spreta vita ad violentam mortem præliando ultro currebant. Ordericus Vitalis lib. 11. pag. 822 :
Ad hoc ipsum maxima necessitas compulit, et supplicatio religiosorum, qui miserabiliter a Biothanatis conculcabantur.Et lib. 10. pag. 782. ait Guillelmum Rufum Angliæ Regem inter venandum a Galterio Tirello venabulo confossum, Anglicanæ Ecclesiæ Præsules,
sordidam ejus vitam et tetrum finem considerantes, Ecclesiastica, veluti Biothanatum, absolutione indignumcensuisse.
Biothanatishic addendum videtur quod habet Concilium Budense ann. 1279. can. 46. in quo narratur inolevisse in Hungaria
consuetudinem, secundum quam Archidiaconi pro occisis gladio sive fuste, vel alio armorum genere, seu veneno aut quocunque alio damnabili aut reprobato modo, consueverant recipere unam marcham argenti, antequam sic occisi traderentur Ecclesiasticæ sepulturæ : quæ quidem consuetudo ad eos qui fulmine percussi, fluminibus suffocati, exusti incendio, arboribus oppressi, aut de equo cadentes, vel aliis similibus seu fortuitis casibus diem clauserunt extremum,seu interiisse noscuntur, extendi vetatur : sed sic defuncti, dummodo pœnitentes decesserint, vel in morte pœnitentiæ signa apparuerint manifesta, sicut alii Christiani Ecclesiasticæ sepulturæ tradi jubentur.
Pour la déplaisance que ladite damoiselleVide infra in Sepultura.(Jehanne Oisellete, femme de feu Jehan le Rique, demeurant à Corbie) eust de ce que elle, qui estoit de si grant lignaige, avoit espousé ledit phisicien(en secondes noces) et que à sesdiz amis desplaisoit, par la temptacion de l'ennemi se pendi par son col et estrangla, ainsi que iceulx amis le disent ; supplians que considéré ce que dessus est dit et le lignaige dont elle estoit, il nous plaise ottroier que son corps ne soit ars ou autrement exécuté pour la cause dessusdite. Pourquoy nous, eu regart à ces choses,........ ottroions par ces presentes..... que le corps d'icelle défunte ne soit ars, ne mis à exécution quelconque pour la cause dessus dite, ainçois puist estre enterré, comme il appartiendra et sera à faire.