About

Menu

bucceavia

BUCCEAVIA
, Fretum Abydenum, ex Gallico Boche d'Avie, uti vocatur a Villharduino n. 65. et in Hist. Bucicaldi Marescalli Franciæ part. 2. cap. 4. Ita autem appellatur in Epistola Comitis S. Pauli de prima expugnat. Constantinop. apud Godefridum Monachum, voce conflata ex Bucca, seu os, et Avie, seu Avidus, vel Abydus, quasi Os Abydi. Bucca Abydi, in Charta ann. 1311. in Tabulis ad Historiam nostram Gallo-Byzant. pag. 81. Vide Notas ad Villhard. pag. 281. 282. Cambro-Britannis Boch est mala, bucca, mandibula, Bochan, fauces. Boucaut, in Consuetudine Bayonensi tit. 4. art. 17. videtur esse ostium fluvii.

Saved

Recent