cantarium
si multitudinem videretis thesaurorum ‥, nam †adcantarii [(? l. alcantarii ] ponderabantur nomine, indeclinabile pondus
CantaroItalis et Neapolitanis, apud quos ita appellatur pondus 25. librarum, quod apud Genuenses est 150. Occurrit apud Richardum de S. Germano in Chron. pag. 1019. Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 10. et alibi passim. Charta Friderici III. Regis Sicil. ann. 1305. pro Mercatoribus Majoricens. :
De ponderatura vero mercium, quæ venduntur ad Cantarium, solvere debent usque ad erana duo et medium, et non plus.Vide Probat. Histor. nostræ Gallo-Byzantinæ pag. 12. Vide Cantare 7.
Erat Romæ instrumentum quoddam et theca ad reposituram Antiphonarii, authentici et publicam omnibus adventantibus inspectionem, quod a cantu dicebatur Cantarium.Paulo aliter hunc locum refert Eckehardus Jun. infra in Cantatorium.
Cantharum, Discus nempe cui cerei infigebantur, candelabri vice. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 862 :
Quidquid cereorum uritur, ..... exceptis..... illis, qui ponuntur in Cantariis in Paschalibus feriis, etc.Et col. 897 :
Præcedentibus etiam duobus diaconis indutis dalmaticis cum Cantariis et cereis accensis, etc. Cantaris,pro
Cantariis, ibid. col. 896. Vide in Cantharum.
Item le sire de S. Vallery aura le vin au prix qu'il couste au bourgeois sur les Gantiers.Inquisit. ann. 1263. in Reg.
Olimparlam. Paris :
Vina burgensia de Nogento..... jam super Cantaria posuerant, etc.Vide supra Cantara.